« Homousiani » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 227a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOMOUSIANI
HOMOUSIANI appellati ab Arianis Catholici. Fastidiosus Arianus in Sermone :
Bipartitus namque pridem error inrepsit, qui hactenus perditorum animas vinciens ad quærendam veritatem spirare non sinit. Homousianis asserentibus inseparabilem atque individuam Trinitatem, nec Patrem ingenitum Filii sui esse factorem.S. Fulgentius lib. contra eumdem cap. 1 :
In illo autem profano sermone vocans nos Homousianos, quod nos Arriani assolent nuncupare.Idem lib. pro fide Catholica adversus Pintam Arianum :
Verum quia quidam proprio spiritu actus, ejus fidei cultores Homousianos, vel Unisubstantianos vocandos esse præsumpsit, etc.Infra :
Magnum sane fidei crimen putant applicari Catholicæ, cum ejus alumnos Homousianos vel Unisubstantianos appellant, quasi homousion vel substantiam Deitatis vel alicujus hominis vocabulum contineat, etc.Adde Victorem in Epist. ad eumdem S. Fulgentium.