« Homuncionitæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 227b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOMUNCIONITAE
HOMUNCIONITÆ. Ita vocantur a Prudentio Ebionitæ, Samosateniani, aliique hæretici, qui Christum
purum hominem esse, nihilque divinæ essentiæ ac virtutis habere contendebant. Marius
Mercator de Anathematismo Nestoriano § 19. 20. pag. 166 :
Photinus autem Nestorii magister verbum quidem hoc Dei esse in substantia negat, sed esse id Dei Filium non vult,... Photinum Romana Ecclesia et participes hujusmodi pravitatis Homuncionitas nominat.Prudentius in Apotheosi, in carmine Contra Homuncionitas :
Hos Ἀνθρωπολάτρας vocat Athanasius libro extremo de Incarnat. Domini, Hominicolas Facundus Hermian. lib. 9. cap. 3. Vide Notas Jo. Baptistæ Cotelerii ad Constitut. Apostol. pag. 271.Sunt qui Judaico cognatum dogma furoriInstituunt, media Christum ratione secutiHoc tantum quod verus homo est, at cælitus illumAdfirmant non esse Deum, etc.