« Honorati » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 230b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HONORATI
HONORATI, Qui in honoribus ac dignitatibus sunt constituti, vel qui dignitates gessere, seu
in urbe, seu in provinciis. Gloss. Lat. MS :
Satrapæ, Judices, Honorati, vel Principes.Ἀξιωματιϰοί, in veteri Glossario ; οἱ ἐν ἀρχαῖς γεγενημένοι, Libanio ; οἱ ἐπ᾽ ἀξίαις, Gregorio Nazianz. Orat. 1. Stileut. Honoribus usi, in aliquot Inscript. maxime enim Honorati dicuntur post gestos honores. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. § 21. Lex 8. Cod. Th. de Privilegio eorum qui in sacro palat. mil. (6, 35.) :
Qui vel post administratam provinciam Honorati auctoritate fulcitur.Salvianus lib. 3. ad Eccl. Cathol. :
Introducunt nempe in testamentum, quos nunquam introduxere in affectum, et hoc maxime, ut dixi, aut locupletes, aut nobiles, aut Honoratos, et qui nisi potentes essent, parentes forsitan non fuissent.Victor Vit. lib. 1. Vandal. persec. :
Senatorum atque Honoratorum multitudinem... exilio contrivit.Julius Africanus seu Abdias lib. 6 :
Venerunt autem cum eis Indorum Honorati, etc.Usatica Regni Majoric. MSS :
Si aliquis Honoratus homo, seu mulier Honorata captus seu capta detinebitur, ibidem non detineantur in domo, ubi homines seu mulieres modici valoris detinebuntur.Adde Epist. Honorii et Theodosii ad Agricolam Præf. Præt. Gall. editam a Sirmondo ad Sidonium, Leonem PP. Epist. ad Episcop. Viennensis provinciæ ; Gregorium Turon. lib. 8. cap. 42. Adamnanum lib. 1. de Locis SS. cap. 3. Agobardum lib. de Dispensat. Ecclesiast. rer. cap. 2. Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 36. Synodum Ticinensem ann. 850. cap. 4. Baron. ann. 1054. n. 22. et quæ congessit Jacobus Gothofredus ad Leg. unic. Cod. Theod. de Offic. Judic. Civil.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Honorati, Qui honorariam per codicilios vacantes dignitatem habent, reg. 1. C. de offic.
civil. jud. (1, 45.) leg. ult. C. de offic. divers. jud. (1, 48.) leg. 1. C. de honor.
vehic. lib. 11. (tit. 20.) Pancirolus lib. 1. Thesauri var. lect. cap. 77.