« »
 
[]« Horæ canonicæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 232b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORAE
HORÆ Canonicæ, Officia diurna, quæ in Ecclesiis fideles psallendo exequuntur, sic dicta, quia certis horis recitari debent juxta Canones et regulas SS. Patrum. Hæ autem septem numero sunt, scilicet, Matutina, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespera, Completorium : quæ ita recensentur in Canonibus Saxonicis Ælfrici ad Vulfinum Episcopum cap. 19. Uhtsang, id est, Cantus antelucanus : Primsang, id est, Cantus matutinus : Undersang, i. Cantus tertianus : Middægsang, i. Cantus meridianus : Nonsang, i. Cantus nonalis : Æfensang, i. Cantus vespertinus : et Nihtsang, i. Cantus nocturnus. Papias : Synaxis, Græce, Hora dicitur, quando fratres conveniunt. De Horis Canonicis et earum institutione ac antiquitate ex SS. Patribus multa scripsere, qui de ritibus Ecclesiæ tractatus ediderunt, inprimis Durandus lib. 5. Ration. cap. 1. et seqq. Durantus de Ritibus Eccles. lib. 3. cap. 1. et seqq. Pamelius ad S. Cyprian. de Orat. domin. Bellarminus lib. 1. de Bon. oper. cap. 11. Baron. ann. 34. num. 163. 251. ann. 51. n. 69. Gazæus ad Cassianum, Haeftenus lib. 7. Disquisit. Monast. tract. 2. 9. et alii passim. Adde Excerpta Egberti Archiep. Eborac. cap. 28. et Glossar. med. Græcit. voce Ὧραι, col. 1791.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tredecim horarum cursus nocturna et diuturna continuatione cum integro psalterio persolvisse S. Gerardum Episcopum Tullensem referunt Acta Episcop. ejusdem Ecclesiæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1053. Quid consuetis septem horis addiderit non percipio.
Horæ, nude. Gervasius Dorobernensis :
In hac Capella ante exilium et post, Missas celebrare, Horas audire, et frequenter orare solebat.
Ordericus Vital. lib. 6. pag. 607 :
Cotidie Missas audire studebat et Horas.
Monast. Anglic. tom. 1. pag. 876 :
Interim dicamus Horas et Evangelia nostra.
Ita ψάλλειν τὰς ὥρας, dixerunt Græci recentiores. Vide Nomocanonem nuper editum a Cotelerio cap. 37. 53.
P. Carpentier, 1766.
Iis etiam privatim cum alia muliere recitandis assidue vacabat uxor Caroli V. ut discimus ex Lit. ann. 1363. in Reg. 92. Chartoph. reg. ch. 261 :
Don fait par Mons. le duc (Charles V.) à Estienne Julien, valet de la chambre Me. la duchesse, et à Maheut Boutefeu sa femme, qui aide à dire les Heures de Madame, en acroissant de leur mariage, quatre cens franz d'or pour une fois.
Horarius, Liber Horas canonicas continens, apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico.
Horæ Diurnales. Ordericus Vitalis libro 12 :
Diurnales horas ad Laudem Dei ex debito modulabantur.
Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 15 :
Psallebant semper Capellani reverenter
Horas nocturnas sibi, quotidieque diurnas.
[] Will. Thorn. ann. 1283 :
Vel alius rogatu ipsius dicet Horas de die in Conventu.
Horæ Regulares, quæ et Canonicæ, vel quæ juxta regulam monasticam in Ecclesia decantantur : apud Lanfrancum in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 14. 15. in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 38. et alibi sæpe, etc.
Horæ de S. Maria, Quæ in quibusdam Monasteriis cum Horis regularibus cantantur. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 50 :
Sive Hora regularis, sive de sancta Maria, etc.
Et cap. 55 :
Notandum, quod Horæ de sancta Maria mediocri voce dicendæ sunt, et cum cantu, et in his non inclinatur, ad Gloria Patri. Ad omnes Psalmos communiter sedent, etc.
Vide Concil. Tolosanum ann. 1229. can. 14.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horæ, Liber precum, Gall. Heures. Menoti Sermones fol. 159. v° :
Les Sergens sunt ministri diaboli ; ecclesia eorum est taberna, numquam enim veniunt ad sermonem ; servitium eorum est blasphemare nomen Dei ; Hore eorum sunt charte et alee, Pater noster sunt taxilli.
Horarum Receptor, Qui canonicas Horas persolvendas curat in Ecclesia, et stipendia Canonicis, qui iis intersunt, persolvit. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 2. Non. Febr. :
Hic dicitur fieri Missa de B. Virgine,..... in qua Receptor Horarum tenetur distribuere Canonicis et majori altari servientibus unicuique 2. sol. etc.
Ejus munus alibi dicitur officium Horarum. 6. Id. Martii :
150. libr. Paris... solvendas sine dilatione annis singulis ab illo, qui prædictarum Horarum officium procurabit.
In Charta alia veteri Horoscopus videtur appellari, ejusque officium Horoscoparia et Horoscopatus : nisi ille sit,
cui temperandarum Horarum et Vigiliarum diligentia committitur
, in Vita S. Leobini Episcopi Carnotensis.
Horæ Incompetentes, id est, silentium, in Capitulis Adalhardi Abbat. cap. 43.