« »
 
[]« Horgrift » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 233b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORGRIFT
HORGRIFT. Lex Bajwar. tit. 7. cap. 3 :
Si quis propter libidinem liberæ manum injecerit, aut virgini seu uxori alterius, quod Bajwari Horgrift vocant, cum 6. sol. componat.
Ubi Lindenbrogius : Hore, meretrix : grifte, tactio. Nec Angli secus, ait Spelmannus. At hic non de meretrice agitur ; sed de virgine, aut alterius uxore. Proinde existimarem potius standum Editioni Heroldi, quæ Horichrift præfert, ut sit tactus cum vi, pulsatione, offensa. Est enim Hort, pulsatio, unde Horten, pulsare, allidere, et Grift, tactus. Lectiones alias profert Baluzius ex Codd. MSS.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lindenbrogianam interpretationem probat Schilterus. Et quidem licet de virgine aut aliena uxore hic agatur, nihilominus vocem Hurgrift, vel, ut legendum censet Horgriff de tactu meretricio, non violento, injurioso tamen et puniendo, interpretandum existimat : quam compositam docet ex Hur, meretrix, et Griff, contactus.