« Hormesta mundi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 233c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORMESTA
HORMESTA Mundi, vel Ormesta. Ita inscripta vulgo in MSS. Codicibus Pauli Orosii
Historia, uti monemus in V. Ormesta, in Codd. scilicet Dunensi, Groenendalensi,
et Vallis S. Martini Lovaniensis, apud Sanderum part. 1. pag. 187. et parte 2. pag. 137.
200. præterea in Vita S. Baboleni tom. 1. Hist. Franc. pag. 662. et in Tractatu vernaculo
sat antiquo de Heraldis. Sed et monet Josias Arndius in Lexico Antiquitatum
Ecclesiasticarum pag. 997. in quodam antiquo Codice inscribi :
De miseria hominum.In Codice vero 508. Sangermanensi titulus ita concipitur :
Pauli Orosii Presbyteri Liber de Ormesta, seu miseria mundi :ex quo irrepsit titulus alius Hormesta mundi. Quam quidem Hormesta vocem rursum perperam irrepsisse volunt viri docti, atque in iis Stephanus Pighius in Hercule Prodicio, pro Orchestra, seu scena, in qua varii rerum casus, Imperatorum mutationes, et hominum miseriæ palam exponuntur. Hunc sane titulum quodammodo præfert Editio Parisiensis ann. 1506. Inscribitur enim :
De miseria hominum per peccatum ab initio :forte quod caput 1. libri 1. initium ducat ab his verbis :
Ego initium miseriæ hominum ab initio peccantis hominis ducere institui, etc.Quod quidem caput in Editione Francisci Fabricii aliquot ante periodis auctius legitur, adeo ut Editio Parisiensis prior fuerit ipsius Orosii Editio, quam ille postmodum auxerit. Vide Bongarsium in Præfat. ad Gesta Dei per Francos sub finem.
P. , 1766.
◊ Consule præterea Joan.
Alb. Fabric. Bibl. Lat. med. et inf. ætat. tom. 5. pag. 520. ubi varias doctorum virorum
opiniones de hac voce collegit et discutit.