« »
 
[]« Hornegeldum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 233c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORNEGELDUM
HORNEGELDUM, Tributum, quod exigitur pro animalibus cornutis, ex Saxon. Horn, cornu, et geld, tributum, præstatio. Est etiam in Chartis,
quietum esse de quadam consuetudine exacta pro tallagio per totam terram, sicut de quacumque bestia cornuta
, ut habet Rastallus. Hinc [] crebro in Chartis iisdem :
Sint quieti de .... scutagiis et hidagiis, gildis, danegeldis, Hornegeldis, fotgeldis, etc.
tom. 1. Monast. Angl. pag. 192. 976. tom. 2. pag. 17. 812. Vide Cornagium.
Horne With Horne, Voces Anglicæ, i. Cornu cum cornu, vel Cornutum cum cornuto, quod dicitur de cornutis animalibus, quæ simul una pascendi quis jus habet. Constitutio Roberti Dunelmensis Episc. ann. 1276. apud Spelman. :
Similiter de decimis, quæ de vaccis proveniunt, statuendum duximus, quod ubicumque fuerit receptaculum eorum, licet in vicinis parochiis Horne with Horne, secundum Anglicam linguam, pascua quærant, illi remaneat tota decima, ubi fuerit domicilium et remanentia.