« »
 
[]« 2 horologium nocturnum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 234a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOROLOGIUM2
2. HOROLOGIUM Nocturnum invenit Pacificus Archidiaconus Veronensis, qui vixit Lothario Ludovici Pii filio imperante, si qua fides illius Epitaphio, quod ex Panvinio recitat Ughellus in Italia sacra tom. 5. pag. 609 :
Horologium nocturnum nullus ante viderat, en invenit argumentum, et primum fundaverat. Nocturnum
vero dicitur ad discrimen solaris, seu diurni horologii : proindeque illud forte fuerit, cujusmodi hodie frequens est usus, æreum scilicet aut ferreum, quod rotis, ponderibus, libraminibus, ac campanulis constat, cujus inventor, Polydorum Virgilium, et Guidonem Pancirollum lib. 2. Novorum Repertorum cap. 10. illiusque commentatorem Henricum Salmuthum, aliosque hactenus latuit. Vide Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 391. c. Tradunt tamen Annales Francor. anno 807. Aaronis Persarum Regis Legatos inter cætera munera Carolo M. attulisse
Horologium ex [] aurichalco arte mechanica confectum, in quo 12. horarum cursus ad clepsidram vertebatur, cum totidem æreis pilulis, quæ ad completionem horarum decidebant, et casu suo subjectum sibi cymbalum tinnire faciebant, additis in eodem ejusdem numeri equitibus, qui per 12. fenestras completis horis exibant, et impulsu egressionis suæ totidem fenestras, quæ prius erant apertæ, claudebant
. Alia fuere horologia quæ ex aqua vocat Vitruvius lib. 9. cap. 9. et
quæ aquis sub modulo fluentibus temperantur
. Senator lib. 1. Epist. 45. Hinc
Horologium Temperare, in Libro Usuum Ord. Cisterciensis cap. 114. apud Bernardum Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 53. 54. 114. in lib. Ord. S. Victor. cap. 21. in Statut. Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 8. etc. nostris, Monter l'horloge, seu pondera vel momenta librare, vel sursum evehere, quæ cum in imum delapsa sunt, tum horologium cecidisse dicitur, ibidem. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 8 :
Sacrista debet temperare Horologium, et ipsum facere sonare ante matutinas ad se excitandum quotidie.
Vide Index.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horologium Excitatorium, Gall. Reveil. Chron. Mellic. cap. 774 :
Excitabit aliquis a superiore deputatus, qui Horologium Excitatorium habeat, ad omnes quoque cellas lumen deferat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horologica Vasa, Martiano Capellæ lib. 6.
P. Carpentier, 1766.
Horologium solare ita describit Gasp. de Soif monachus Valcel. circa initium sæculi xv. in Gestis abb. ejusd. monast. Mss. :
Erat Horologium in medio claustri sub divo positum ; trabes videlicet lignea in altum porrecta, habens in summitate sui speram ligneam, habentem inferius xij. lineas incisas, juxta numerum scilicet xij. diei horarum : non solum autem horæ, sed etiam puncti ante vel post horas, qui in regula S. Benedicti leguntur, hoc est hora pene iv. hora quasi vj. plena tertia, decima plena, et illud quod dicitur medietate octava hora, subtiliter in præfata spera habebantur designati : in medio quoque ejusdem speræ virgula ferrea erat posita, per quam umbra solis in lineas punctosque descendens, horas singulas designabat.