« Horoscopi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 234b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOROSCOPI
HOROSCOPI
dicti quod horas nativitatis hominum speculantur, dissimili et diverso fato. Isid. lib. 8. cap. 9. Vox Astrologis notissima, Græcis ὡροσϰόποι.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horoscopicus, Eadem notione. Epistola Johannis de Monasteriolo apud Marten. tom. 2. Ampliss.
Collect. col. 1439 : Quid de Julio Cæsare, Crasso ac Pompeio dices ? de quibus Horoscopicus et mathematicus præfatus fuerat, eos post omnem felicitatem Romæ in domibus morituros.Alias Horoscopicus est Pertinens ad diem natalem apud Firmicum lib. 1. Mythol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horoscopium, Signum, indicium. Miracula S. Joannis Beverlac. tom. 2. Maii pag. 194 :
Cum superesset adhuc quasi unius horæ spacium ut eis signum surgendi præberet Horoscopium.Sidonius lib. 4. Epist. 3. utitur pro Instrumento ad indagandam horam natalem, a Græco ὡροσϰοπεῖον.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horoscopus, Instrumentum quoddam rotundum vel quadrum, habens circumquaque multas divisiones et mediclinium in medio, in quo sunt foramina per quæ omnes horæ et stellæ cognoscuntur : unde Astrolabius dicitur.Sic Papias. Aliis Horoscopus vel est Astrologus, qui horas, maxime natales, inquirit vel considerat ; vel ea pars cœli quæ genituræ tempore ab Oriente oritur vel ascendit in hemisphærium ; hincque Ortus vel Ascendens dicitur ; vel est illud punctum temporis quo quis nascitur ; vel denique idem est qui Excubitor, ut in Charta ann. 1221. apud Miræum tom. 1. pag. 100 :
Salvis tamen illis calceis, qui de jure debentur Scabinis Namurcensibus, et tribus Horoscopis, duobus portariis castri et duobus præconibus villæ.Vide Horarum receptor in Horæ.