« »
 
[]« 2 hospitale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 238a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOSPITALE2
2. HOSPITALE, et Hospitalis, Hospitium, diversorium. Julius Africanus lib. 6. Hist. Apol. :
Hæc cum dixissent Apostoli,[] deportati sunt ad Hospitalia magi, etc.
Lib. 8 :
Cœperunt circumire omnium peregrinorum Hospitales, etc.
Occurrit præterea apud Gregorium Turon. lib. 6. cap. 10. et lib. de Miracul. cap. 53. Flodoardum lib. 4. Hist. Rem. cap. 10. etc. Est etiam
Hospitale, seu Ospitale, ξενόν, τὸ δῶρον τὸ πεμπόμενον * ξενόν, in Gloss. Gr. Lat. ubi legendum ξενοῖς.
Hospitalis, vel Hospitale, Hospitalium, Xenodochium. Gloss. Gr. Lat. : Ξενοδοχεῖον, Hospitalium. Epistola Alcuini :
Consideret quoque tua diligentia in eleemosynis, ubi Xenodochia, id est, Hospitalia fieri jubeat, in quibus sit quotidiana pauperum et peregrinorum susceptio.
Anastasius Bibl. in Leone III. pag. 141 :
Hic autem præfatus Antistes .... Hospitalem B. Petro Apostolo ... a fundamentis noviter construens diversa illic domorum ædificia decoravit.
Et pag. 152 :
Hospitale S. Peregrini, etc. Hospitale pauperum,
in Regula Sanctimonialium canonice viventium cap. 38. ex Concilio Aquisgranensi, in Concilio Tullensi ann. 859. cap. 14. in Statutis antiquis Corbeiensibus lib. 1. cap. 4. in Vita S. Anskarii cap. 35. etc. Capitularia Caroli Magni lib. 1. cap. 75. 70. :
Nobis competens et venerabile videtur, ut hospites, peregrini, et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant.
Vide Jacobum a Vitriaco lib. 3. Hist. Occid. cap. 29. Privilegium Joannis VIII. PP. in Synodo Tricassina ann. 878. pro Monasterio Floriacensi Epist. 13. etc. Confer Murat. Antiq. Ital. tom. 3. col. 558. D.
L. Favre, 1883–1887.
Ad Pistas enumerantur bona sancti germani Autissiodorensis (an. 864.) Mus. arch. dep. p. 20. et 21 :
Hospitale pauperum Vendonsa cum appendiciis suis ; ...... decimæ Hospitalibus divitum vel pauperum.
Hospitalia Scotorum, Quæ sancti homines gentis illius in Gallia construxerunt, in Concilio Meldensi can. 40. et in Capitul. Caroli C. tit. 6. cap. 40. tit. 21. cap. 10. De his ita Gretzerus lib. 1. Observat. ad Vitam S. Willibaldi cap. 19 :
Dubium non est, talia xenodochia, seu diversoria, seu Hospitalia (sic enim nominantur in vetustis monumentis) primitus ædificata fuisse, præcipue pro Hibernis, qui veteres Scoti erant, vel potius pro omnibus, qui ex Britannicis insulis in Germaniam fidei propagandæ gratia se contulerant. Posteris tamen temporibus soli Scoti juniores, qui veterum Scotorum, hoc est, Hibernorum colonia sunt, et Septentrionalem Albionis (quæ nunc Anglia) partem tenent, jus in Scotica Monasteria sibi vendicant, neque ullum, nisi fallor, Hibernum aut Anglum suam in congregationem cooptarent.
De Scotorum in Germania Monasteriis vide præterea Rhenanum lib. 2. Rerum German. pag. 96. Hundium in Metropoli Salisburgensi pag. 266. Miræum in Diplomat. Belg. lib. 2. cap. 22. et Innocent. Cironum lib. 1. Observat. Jur. Canon. cap. 13.
Hospitale, Locus, seu ædes in Monasteriis, ubi hospites et advenæ recipiebantur, quæ Domus hospitum, apud Victorem III. PP. lib. 2. Dial. in Chronico Montis Sereni ann. 1199. 1205. apud Hugonem de S. Victore lib. 3. de Claustro animæ, Joannem Italum in Vita S. Odonis Abb. Cluniac. lib. 1. pag. 23. in Chartis Alemannicis Goldasti n. 57. Domus Hospitalis, in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 17. in Vita Godefridi Comitis Campebergensis cap. 38. et apud Sugerium lib. de Administr. [] sua cap. 10. Hospitium, apud Cæsarium lib. 1. Miracul. cap. 13. et in formula 32. ex Baluzianis Cella Hospitum, in Addit 1. Capitul. cap. 34. et in Chart. Sangall. ann. 885. apud Neugart. in Cod. Alem. num. 558. quomodo Cellulas Hospitales dixit Paulinus Nolan. Epist. 10. extrema. Diploma Caroli Calvi Imperat. pro Abbatia Marchianensi ann. 877. apud Miræum tom. 1. pag. 138 :
Insuper etiam concedimus... ad Hospitale ejusdem Cœnobii, infra ipsum Monasterium, mansum unum, et in villa Ampleias mansos ii. atque in Rulliaco sericos duos.
Charta fundationis S. Georgii de Lunevilla in Lotharingia :
Hospitalem domum instituit, ut ibi supervenientes hospites certis et incertis horis reciperentur, etc.
Tabularium Vindocinense Thuanum Ch. 19 :
Venit itaque jussu illius in Capitulum nostrum, ipso in Hospitali remanente.
P. Carpentier, 1766.
Hinc locus in Ecclesia Carnotensi, ubi hospitantur seu repositæ sunt plurium Martyrum reliquiæ, eodem nomine appellatur in Codice Ms. ann. circ. 400. ejusd. eccl. :
In cryptis est Hospitale, quod dicitur Sanctus locus fortium, eo quod pridem multitudo martyrum ibi passa fuerit martyrium, quorum corpora in magnæ profunditatis puteum ibidem factum de tyrannorum mandato projecta fuerint.
Varia autem fuere in Ecclesiis et Monasteriis Hospitalia, Nobilium nempe, et Peregrinorum quorumvis. Charta Herimanni Episc. Nivern. ex Tabular. S. Cyrici n. 3 :
Hospitum denique loca non longe a vestra civitate duo constituimus, unum ad pauperes recipiendos, alterum ad nobiles viros undique confluentes.
Charta anno 871. pro Monast. S. Medardi Suession. in Hist. B. Mariæ Suession. pag. 452 :
Et Hospitalis nobilium accipiat nonam ex villis ipsius Abbatiæ secundum antiquam consuetudinem, et habeat Cauciacum simul cum signariis de Pionne : et Hospitalis peregrinorum accipiat decimam, et habeat Hatonis curtem, etc.
Hospitalia, Ædificiola quæ ad curtem spectant. Testamentum Tellonis Episc. Curiensis ann. 767. apud Mabill. tom. 2. Annal. pag. 708 :
Tabulata, torbaces, vel alia Hospitalia, vel cellaria, et quidquid ad ipsam curtem pertinet, omnia ex integro, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalis, Idem qui Hospes sive Mansionarius. Charta Roberti de Cortiniaco ann. 1216. apud Thomasserium Consuet, Bituric. pag. 83 :
Quicumque in parrochia Cellensi possessionem suam habuerit, nihil ex ea perdet pro quocumque forisfacto, nisi adversus nos, vel aliquem de Hospitalibus nostris forisfecerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalerius, Eadem notione, in Charta Curiæ Arelat. ann. 1225. ex Cod. MS. D. Brunet :
Non possunt Hospitalerii... facere devendudam in palude.
Hospitalis, Hospitalarius, diversoriarius, ξενοδόχος, πανδοχεύς, Gallis Hostelier. Utitur Lucas Tudens. lib. 3. contra Vald. cap. 14.
Hospitalis, qui Hospitalarius, seu cui cura est hospitii Monachici, in Usibus antiquis Cisterciensibus cap. 74. 75. 80. 87. etc. in Chronico Montis Sereni anno 1210. pag. 92. Qui et
Hospitalarius, Græcis ἡγουμενιάρχης : sic enim appellatur ὁ εἰς ὑποδοχὴν τεταγμένος τῶν εἰς τὸ ἡγουμένιον ϰαταλυόντων ξένων, in Martyrio SS. xx. Patrum Sabaitarum num. 34. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 22 :
Hospites, qui sunt peregrini, vel qui non pro alia causa, quam animarum suarum adveniunt, custos [] hospitii cum omni recipit benignitate : quidquid ejus opus fuerit, a Cellerario quærit, etc.
Aimoinus de Mirac. S. Bened. cap. 3 :
Leutherius.... Monachus habitu, suscipiendorum hospitum tunc delegatus ministerio.
Tabul. Vindocinense Thuanum Ch. 52 :
Respondit fuisse conventionem, ut si veniret in Hospitale nostrum semel aut bis in anno, reciperemus eum sicut Fratrem nostrum,... interrogavit eum Prior noster, si fuisset locutus cum Monacho Hospitalario, etc. Frater Hospitalis,
in Statutis Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 15. Custos Hospitum, apud Udalricum loco citato, et Bernardum Mon. in Consuetud. Cluniac. cap. 9. Vide Guerard. Proleg. Chartul. S. Petri Carnot. pag. 65. et Glossar. med. Græcit. voce Ξενοδόχος, col. 1014.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalerius, in vet. Ceremoniali MS. B. M. Deauratæ :
Et in mandato pauperum debet providere Hospitalerius Deauratæ de aqua calida et de aqua frigida pro temperando.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalarius Grangiæ, Frater Conversus apud Cistercienses, cui prædii, seu villæ rusticæ, sub Magistro grangiæ, cura incumbit. Regula Conversorum Ord. Cisterc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1650 :
Hospitalarius Grangiæ, si quis ei fratrum signum fecerit loquendi, locum habet designatum, in quo loqui poterit. Si autem magister extra fines grangiæ fuerit, poterit Hospitalarius per totam curiam cum omnibus loqui.
De Hospitalariis Monasteriorum agit præterea B. Dorotheus Doctr. ii. de eorum vero officio Regula S. Pachomii cap. 51. Beda in Vita S. Cuthberti Episcopi num. 13. Udalricus loco citato, Molanus lib. 2. de Canonicis cap. 20. Nembridius Mundelheimius Antiquit. Monast. Epist. 104. Doubletus in Histor. Sandionys. pag. 429. Haeftenus et alii. Ostelleur nuncupatur Hospitalarius in Charta ann. 1360. ex Chartul. 23. Corb.
Hospitarius, Eadem notione, in Chartis Alemannicis Goldasti 16. 18. 25. 26. et in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 17. ubi de ejus officio :
Hospitarius major... in hospitali assidue commorari debet et nocte jacere, ut ea, quæ inibi continentur, custodiat, et paratus sit omni tempore advenientes quosque, quos recepi oportet, sicut oportet, recipiat, etc.
Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 10 :
Hospitario pertitinet omnes hospites, qui equis vadunt, hospitari : peditibus vero, qui tales non sunt, ut velint ire ad eleemosynariam, cum hospitantur alicubi in villa, si sint 12. aut 15. scilicet ut possit eos sine magno dispendio furnire, mittit panem, carnem, et vinum, etc.
Subhospitarius, qui Hospitario subest, et ei est adjutor, in eodem libro Ordinis S. Victoris Parisiens. cap. 14. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalaria, Xenodochium. Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cxciv :
Pro Hospitalaria c. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalaria, Domus, domicilium. Epistola Conradi Regis apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1208 :
Ut civitas ipsa (Salerni) antiqua mater et domus studii... sic renovata quasi paranympha scientiæ et singularium Hospitalaria Facultatum docentibus et addiscentibus se præbeat gloriosam.
Hospitalaria, Domus hospitum, in Monasteriis. Statuta Joannis Archiepiscopi Cantuar. ann. 1279 :
Religiosi autem omnes et seculares ad vestrum Monasterium accedentes, in communi Hospitalaria[] comedant, vel in camera Abbatissæ, et nullatenus in cameris infra Claustrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitaria, Eadem notione. Vita S. Zitæ tom. 3. Aprilis pag. 507 :
Transferebant illud venerandum corpus,...... nunc in claustrum, nunc in capitulum, nunc in refectorium, nunc in Hospitariam et alia Monasterii loca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitas, Eadem significatione. Institutiones Geroldi Abb. Fabariensis tom. 5. Annal. pag. 679 :
Ordinavimus etiam libere de vinea quadam commemorationem annuam fieri obitus mei, et ut Fratribus ad plenum serviatur a Magistro Hospitatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitalaria, Officium Hospitalarii in Monasteriis. Bulla Pauli III. PP. ann. 1536. apud Miræum tom. 2. pag. 1051 :
Nec non una eleemosynaria, una pictanciaria, una infirmaria, una Hospitalaria, ac forsan alia officia inibi claustralia,
P. Carpentier, 1766.
Bulla Joann. XXII. PP. qua Phil. reg. Franc. concedit annalia benef. eccl. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 100. r° :
Declaramus, ut concessum tibi hujusmodi privilegium nullatenus extendatur ad.... cellarias, infirmarias, Hospitalarias et administrationes alias.
Hospitalarii, Appellati Milites Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, quod primitus Hierosolymis in Hospitali S. Joannis Eleemonis sedes suas fixissent, peregrinorum obsequiis addicti. De istius Ordinis origine et incrementis agunt præ cæteris Willel. Tyrius lib. 18. cap. 5. et ex eo Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 64. compluresque exstant scripti libri. Σπιταλιῶται dicuntur Cantacuzeno lib. 2. cap. 12. 29.
Hospitalarii Teutonici seu sanctæ Mariæ Theutonicorum in Hierusalem : Ordo institutus sub Regula S. Augustini, de quo pluribus agunt Chronicon Montis Sereni ann. 1190. Jacob. de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 66. Sanut. lib. 3. part. 7. cap. 3. Franciscus Mennenius, Belloius, Fauynus, et alii, qui de Ordinibus Equestribus scripserunt. Iis alba pallia, quæ Militum Templariorum erant, deferre vetuit Innocentius III. PP. lib. 13. Epist. 125. 126.
Hospitalariorum S. Spiritus Ordinem in Gallia instituisse aiunt Guidonem, nescio quem Comitem apud Montempessulanum, quem postmodum confirmavit Innocentius III. PP. de quo plura Gariellus pag. 178. Spondanus, Sammarthani in Episcopis Magalon. n. 24.
Hospitaliarii utriusque sexus, qui in hospitalibus ægrorum ac pauperum obsequiis addicti Regulam S. Augustini profitentur. De his Jacobus de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 29.
Hospitalarii, Ipsi hospites, apud Thwroczium in Hist. Hungar. 2. part. cap. 3.