« 2 hospitatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 240c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOSPITATIO2
2. HOSPITATIO, Jus divertendi in domum alterius hospitandi causa, vel redemtio pecuniaria
ejusmodi juris. Diploma Conradi II. Imper. ann. 1145. apud Marten. tom. 1. Ampliss.
Collect. col. 778 :
Exactiones et tallias, quas quidem precarias vel petitiones nuncupant, sive Hospitationes regia censura penitus interdicimus.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1125. inter
Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 441 : Erat autem redditus per singulos annos, duæ Hospitationes, una in hieme cum civada, altera in æstate sine civada ; sed et omnibus diebus, quibus ipse abbas sæcularis in Moysiaco præsens pernoctaret, sero xv. candelæ sibi dabantur.Occurrit præterea in Lit. Ludov. Jun. ann. 1171. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 207.