« Hostilagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 244c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOSTILAGIUM
HOSTILAGIUM, Pretium seu salarium, quod exsolvunt mercatores extranei pro locario domorum, seu
apothecarum, in quibus reponunt merces suas vendendas et distrahendas in nundinis
publicis. Ita vox Hostellage usurpatur in Consuetudine Bayonensi tit. 5. art. 47.
tit. 7. art. 22. 23. 30. Iter Camerarii Scotici § 67 :
De Hostilagiis in burgo.Charta ann. 1172. apud Perardum pag. 245 :
Quidquid habebant de ventis, et Ostellagium, quod mihi debent panifici, et calciamentorum constructores, etc.Vide Hostelarius. Vide supra Hospitalagium.