« Hotchpoth » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOTCHPOTH
HOTCHPOTH, Vox fori Anglici, significans rerum hæreditarium et bonorum collationem inter
fratres, quorum alii vivente parente per donationem propter nuptias partem jam adepti
sunt, qui si ad paternam successionem accedere volunt, tenentur res donatas in commune
conferre, ut inde cum aliis fratribus, quibus nihildum in partem cessit, legitimam jure
ipsis debitam auferre possint. Nostris Rapport de mariage. Est autem
hotchpoth vox mere Gallica, quæ escariam ollam motatam, versatam et concussam
significat, aut certe ejusmodi condimentum, quod in olla ex pluribus carnibus et escis
invicem mistis et confusis conficitur. Vide Littletonem sect. 267. 268. etc. Rastallum, et
verb. Faderfium. Placit. ann.
2. Edward. 1. in Placit. Abbreviat. pag. 274 :
Fulco frater ejusdem Henrici, qui habuit custodiam dicti Henrici ex dono Reginæ concedit quod omnia tenementa quæ tenet de hereditate fratris sui una cum dote Aliciæ uxoris ejus ponantur in Hochepot, et quod Fulco habeat 2. partes et Alicia terciam, etc.