« »
 
[]« Humerale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 262b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUMERALE
HUMERALE, Idem quod Amictus, vel Superhumerale, Vestis Clericalis, Sacerdotalis et Pontificalis, de qua suo loco. Humerale a superhumerali distingunt Macri Fratres, quos consule in Hierolex.[] Gloss. Lat. Gall. : Humerale, Espauliere, Ephot. Alcuinus lib. de Divin. Offic. cap. Quid significent vestimenta :
Post sandalia in Ecclesiæ vestimentis sequitur Humerale, quod fit ex lino purissimo, etc.
Hugo a S. Victore lib. 1. de Sacram. cap. 45 :
Humerale sive amictus.
Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 55 :
Et alligat Superhumerale, i. amictum.
Ordo Romanus :
Fratres in chorum ordinatim convenire debent Humeralibus et albis, apud quosdam autem casulis induti.
Alio loco :
Anabolagium, id est, amictum, quod dicitur Humerale.
Hildebertus Cenomanensis de Officio Missæ :
... Scapulas Humerale tegebat
Præsulis intrantis interiora sacri.
Acta Murensis Monast. pag. 29 :
Septuaginta albæ cum totidem Humeralibus et cingulis.
Adde Miracula S. Udalrici sæc. 5. SS. Benedict. pag. 466. et tom. 1. Rerum Mogunt. pag. 94. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ὠμοφόριον, col. 1789. sqq.
Homorarium, pro Humerale, in Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 1016. apud Antonium de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5 :
Indumenta Sacerdotum et Levitarum, cum balteis et Homorariis aureo texta, visinia, (bissina,) purpurea et linea, in admonitione conversorum signos et campanas, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Est etiam Humerale vestis militaris. Paulus JC :
Si tibiale vel Humerale miles alienavit, castigari verberibus debet.
Ea autem voce non solum pars illa vestitus ænei intelligitur qua teguntur cataphractorum humeri, sed et quodcumque militare amiculum humeros contegens, Italis Dorsiere, Schiniera. Vide Carolum de Aquino in Glossar. Militari.