« »
 
[]« Humerus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 262c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUMERUS
HUMERUS, nude, pro Armo vel membro porcino, quod domino præstari debet. Charta ann. 1173. ex Tabul. Cassin. :
Breve recordationis, quod facio ego G. rector Albanetæ, de convenientia, quæ fuit inter nos et Constantinum ut uxorem ejus. Concessimus eis in vita sua tantum caserinum unum juxta hospitale, cum horto suo et arboribus, et vineam unam prope Casinum, de qua debent nobis singulis annis medietatem proventus sicut ceteri homines, et de supradicto caserino Humerum unum debet in nativitate Domini, et pullum gallinaceum, si non habuerit Humerum.
Vide Spalla.