« »
 
[]« Humulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 264a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUMULUS
HUMULUS, Idem forte quod Humlo. Specul. Saxon. lib. 2. art. 52 :
Transcrescat siquidem Humulus sepem, qui radices habet intra sepem, vel cujus fundo radices fixerit, quantum de Humulo attrahere per sepem potest, Humulum tollet, et quod extra manet, ad vicinum pertinet.
Eadem habentur in Wichbild Magdeb. art. 128. In Germ. Hoppe ; hodie Hopfen.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Humulum idem esse cum Humlo vix dubitare sinit Chronicon Florentii Episc. apud Eccardum de Orig. Domus Saxon. col. 59 :
Triginta sex oves et tot agnos, et octoginta sex moldia Humuli, et viginti sex porcos pingues et viginti sex anseres.