« Hundredus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 264a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUNDREDUS
HUNDREDUS, Hundredum, Hundreda, Hundreth, vel Undredus,
absque aspiratione, ut apud Petrum Blesensem Epist. 95. Anglis dicitur, quod Latinis
Centena, Centuria, a voce Saxonica hundreð,
centum : unde Belgæ Hundert, eadem notione. Scribit Joan. Stiernhookus
lib. 1. de Jure Suenonum vetusto pag. 30. districtus, seu Comitatus apud Uplandos et
Suedos Cissilvanos, Hundari appellatos, quod centum ut plurimum villas, vel potius
colonos continerent. Hundredorum autem in Anglia institutum ab Aluredo Rege
profluxit : nam is indigenarum rapinas et eorum excessus cupiens compescere, ut auctor est
Ingulphus,
Totius Angliæ pagos et provincias in comitatus primus omnium commutavit, comitatus in centurias, id est, Hundredas, et in decimas, id est, in trithingas divisit, ut omnis indigena legalis in aliqua centuria et decima existeret:
et si quis suspectus de aliquo latrocinio, per suam centuriam vel decuriam, vel condamnatus, vel inwadiatus, pœnam demeritam vel incurreret, vel vitaret. Præfectos vero provinciarum (qui antea Vicedomini) in duo officia divisit, id est, in judices, quos nunc Justitiarios vocamus, et in Vicecomites, qui adhuc idem nomen retinent. Horum cura et industria tanta pax in brevi per totam terram effloruit, ut si viator quantamcumque summam pecuniæ in campis et publicis compitis vespere dimisisset, mane vel post mensem rediens integram et intactam indubie inveniret.Ingulpho adjungendus Willelmus Malmesbur. lib. 2. de Gestis Rerum Angl. cap. 4. qui etsi fere eadem tradat, rem tamen ita refert, ut lucem porrigat Ingulpho :
Et quia occasione barbarorum indigenæ etiam in rapinas anhelaverant, adeo ut nulli tutus commeatus esset sine armorum præsidio, centurias, quas Hundred dicunt, et decimas, quas Trithingas vocant, instituit, ut omnis Anglus legaliter duntaxat vivens haberet et centuriam et decimam. Quod si quis alicujus delicti insimularetur, statim ex centuria et decima exhiberet, qui eum vadaretur ; qui vero ejusmodi vadem non reperiret, severitatem legum horreret. Si quis autem reus vel ante vadationem vel post transfugeret, et omnes ex centuria et decima Regis mulctam incurrerent. Hoc commento pacem infudit provinciæ, ut etiam per publicos aggeres, ubi semitæ in quadrivium finduntur, armillas aureas juberet suspendi, quæ viantium aviditatem riderent, dum non essent, qui eas abriperent.Hæc perinde sub annum 892. narrat Willelmus Gemeticens. ut et alii : quæ postmodum Willelmus Nothus observari sua etiam tempestate sanxit, ut est in illius Legibus Latinis sub initium. Sed et hanc provinciarum Anglicarum divisionem habent Leges Edw. Confess. et Leges Henrici I. cap. 6. 8.
◊ Hundredos seu centurias, vel centenas,
non primus tamen instituit Aluredus ; sed earum usum in Angliam invexit : non longe antea
apud Francos nostros provinciæ in Comitatus, iique rursum in Centenas, vel
Centurias, denique eæ in Decanias distributæ erant, uti in his vocibus
docuimus. Sed quod de securitate inter indigenas stabilita, ac mutua vadatione narrant
Scriptores, Aluredi prorsus videtur institutum.
◊ Hundredi an certo familiarum vel villarum numero
constiterint, haud omnino planum est. Gervasius Tilleberiensis lib. de Scacario part. 1.
cap. penult. Hundredum, ait, ex hidarum aliquot centenariis, ut hidam ex
100. acris constitisse. Est autem hida tantum terræ, quantum uni aratro per
annum sufficit, quod Latini ævi inferioris Mansum vocant, agri scilicet portio cum
domicilio, uni familiæ colonariæ attributa : ita ut Hundredus certo familiarum
numero constiterit : quod de Centena apud Francos volunt. Neque aliud apud
Bromptonum Villa videtur sonare, cum ait,
Hundredum Latine dici, quod Wallice et Hibernice Cantredus, et continere centum villas: ut et apud Ranulfum Cestrensem lib. 1. cap. 50. scribentem,
Wapentak et Hundret idem esse, quod procinctus centum villarum. Videtur enim his locis villa idem esse, quod colonia, seu familia rustica, uni agri portioni addicta. Sed et inde intelligendus Giraldus Cambrensis, scribens
Monam Insulam 343. villas habere, et pro tribus cantredis reputari. Nam his locis, villa, pro pago, uti hodie appellamus, sumi non potest, cum, ut ait Spelmannus, tantum abest, ut in Hundredo tot reperiantur villæ, ut majores vix 30. aut 40. habeant. Proinde cum Lambardus ait,
Hundredum a numero centum hominum appellationem habere: id intelligendum de iis, quos nostri Capita mansi appellabant, seu Chefs de famille, capita familiæ, quibus reliqua ipsa familia suberat, ita ut unicum caput conficeret.
◊ Iis porro centuriis et decaniis adscribebantur omnes, qui
annum ætatis duodecimum excesserant, cujuscumque essent conditionis, sive liberi, sive
servi, ex Legibus Canuti Saxonis § 19. Decaniis præerant Decani, centuriis seu
hundredis Centenarii, qui et
Hundredarii, et Præpositi, vel Domini Hundredorum vocabantur, ut in Legibus Edw.
Confess. cap. 32. Hi una cum hominibus decaniarum et Hundredorum de litibus, et
Decani de iis, quæ minoris, ut suo dictum loco, Hundredarii vero de iis, quæ
majoris essent momenti, cognoscebant.
◊ Hundredarii primitus ab ipso populo eligebantur, ut
in voce Wapentachium docemus. Postmodum Statuta Edw. II. ann. 9.
Hundredarii a Cancellario, Thesaurario, et Baronibus Scacarii designabantur.
Denique Statutis ann. 2. Edw. III. cap. 13. et ann. 14. ejusdem cap. 9. omnes hundredi, ut
olim, Comitatibus restituti, iterumque annexi, et Vicecomitibus præceptum, ut probos in
eisdem Hundredarios aliosque ministros constituerent. Vim hoc obtinuit, quoad
hundredos, qui Regi suberant : in aliis autem, qui jure hæreditario ex Regum privilegiis,
eos possidebant, non item, ait Spelmannus.
Hundreda, Hundredariorum Comitia nude passim dicuntur, in quibus una cum 12. Senioribus
hundredi seu centuriæ illi judicabant, ut est in Legibus Ethelredi apud Vanatingum
sancitis cap. 4. Quando autem ea tenerentur, varie observatum arguunt Leges Anglicæ.
Quippe in Legibus Edgari Saxonicis cap. 5. et Canuti cap. 17. oppidana ter, suprema vero,
ex omnibus scilicet hundredis coacta, Comitia bis in anno teneri sancitur : quæ quidem
suprema comitia Comitatus vulgo appellabant, quibus præerant Episcopi et Comites
Provinciarum : ubi Episcopi quidem de rebus Ecclesiasticis, Comites de rebus civilibus
cognoscebant. Quod etiam habetur in Legibus Edw. Confess. cap. 32. 34. Leges veteres
Legibus Inæ subjectæ, singulis mensibus exacta hæc Comitia docent :
Hoc est judicium qualiter Hundredum teneri debeat. In primis, ut conveniant semper ad quatuor hebdomadas, et faciat omnis homo rectum alii,... et faciat furi rectum suum, etc.His consentiunt Leges Edw. Confess. cap. 35 :
Debet autem Scyremot bis, Hundreda et Wapentachia duodecies in anno congregari, et septem diebus antea summoneri, nisi publicum commodum vel dominica Regis necessitas terminum præveniat.Est autem Wapentachia in aliquot Angliæ Provinciis, quod in aliis Hundredus : quod et rursum habetur cap. 34. Leges Henrici I. cap. 51 :
Debent autem ad singulos menses, i. per annum duodecies congregari Hundreda : Comitatus bis, si non sit opus amplius, ut omnis homo rectum faciat alteri ad rectum terminum, et omnis causa finem habeat : et summoneatur Comitatus septem dies antea.Et Charta ejusdem Regis de Comitatu et Hundredis tenendis apud Spelmannum :
Sciatis, quod concedo et præcipio, ut amodo Comitatus mei et Hundreda in illis locis et eisdem terminis sedeant, sicut sederunt tempore Regis Edwardi, et non aliter. Ego enim, quando voluero, faciam ea summoneri propter dominica necessaria ad voluntatem meam.Has denique in Hundredis tenendis consuetudines observari hocce generali Sancito voluit Stephanus Rex, apud Ricardum Hagustaldensem de Bello Standardico pag. 314 :
Bonas leges et antiquas et justas consuetudines in Hundredis et placitis et aliis causis observabo, et observari præcipio et constituo.
◊ Ex prædictis colligitur coacta interdum extra ordinem
ejusmodi Comitia, propter regni necessitates, vel propter emergentia negotia, ad Regis
libitum. Quod et docet Charta seu Breve Willelmi II. apud Spelman. :
Willelmus Rex Anglorum H. Camerario sal. Facias convenire et considere tres Hundredos et dimidium, apud Fliccehamburch, propter terram illam de Holm, quæ pertinet ad Ringstedam, et quam Abbas Ramesiæ reclamat ad victum et vestitum Monachorum suorum. Et si Abbas poterit ostendere ratione et testimonio comprovincialium, quod antecessor suus eandem terram habuerit, eo die, quo pater meus fuit vivus et mortuus, tunc præcipio, ut illam terram et omnia, quæ juste pertinent ad Abbatiam suam, pacifice et honorifice habeat. Teste R. Bigod apud Windesoriam.
◊ Sed et inde habemus convocatos interdum plures simul
hundredos, secundum causarum momenta : quod et firmatur ex lib. Ramesiensi sect. 298 :
Notum esse volumus, Reinaldum Abbatem Ramesiensem apud Uderwiwelle in præsentia Roberti filii Walteri eo tempore Vicecomitis, et Alani Subvicecomitis Norfolciæ et Suffolciæ, et in præsentia multorum aliorum Francorum et Anglorum, dirationatum fuisse testimonio virorum de novem Hundredis ibi congregatorum, quod Rex Canutus, etc.Infra :
Fuerunt nempe viri prædicti de novem Hundredis jurare parati se audisse et vidisse, etc.Ex his initiis prodiit, ut opinatur Spelmannus, hodierna apud Anglos juratarum e plurimis hundredis conscriptio, et causarum examen, quod Patria, et Per patriam dicitur, vulgo, Trial par pays.
◊ In Hundredis examinabantur causæ civiles et
Ecclesiasticæ, perinde ac in Comitatibus, ipsis Episcopis vel Archidiaconis pro tribunali
sedentibus. Sed id immutavit Guillelmus Nothus ea Constitutione, quam descripsit Seldenus
in Jano lib. 2. § 14 :
Propterea mando, et regia auctoritate præcipio, ut nullus Episcopus vel Archidiaconus de Legibus Episcopalibus amplius in Hundredo placita teneat : nec causam, quæ ad regimen animarum pertinet, ad judicium sæcularium hominum adducat : sed quicunque secundum Episcopales Leges de quacumque causa vel culpa interpellatus fuerit, ad locum, quem ad hoc opus elegerit et nominaverit, veniat, ibique de causa sua respondeat, et non secundum Hundredum ; sed secundum Canones et Episcopales Leges rectum Deo et Episcopo suo faciat.
◊ Omnes porro Hundredis, seu Hundredi Comitiis,
quæ hundrede-gemote appellabantur, interesse tenebantur, quod Hundredi secta dicebatur qui abesset,
absentiam gravi mulcta luebat, ut est in Legibus Edgari Saxonicis § 5. et in Legibus
Canuti § 16. in Legibus Guillelmi Nothi, et in Legibus Henrici I. cap. 51. Charta Henrici
I. apud Spelman. :
Et volo, et præcipio, ut omnes de Comitatu eant ad Comitatum et Hundreda, sicut fecerunt tempore Regis Edwardi, nec remaneant propter aliquam causam, pacem meam, vel quietudinem meam, qui non sequuntur placita mea et judicia mea, sicut tunc temporis fecissent.Hæc vero eorum, qui ab hundredis seu Comitiis aberant, mulcta intelligitur in veteribus Chartis Anglicis, in quibus Ecclesiarum Prælati, verbi gratia eximuntur ab Hundredis, id est, a necessitate eundi ad hundredos, ita ut si iis ipsimet non interfuerint, mulctam propterea non incurrant. Charta Edw. III. pro Abbatia S. Remigii Remensi, tom. 2. Monastici Anglic. pag. 993 :
Prohibeo, ne submoneatis Monachos de S. Remigio de Remis, ut eant ad Hundreta, nec ad scyras ; sed Præpositos suos, vel unum ex hominibus suis mittant.Charta Henrici II. Regis Angliæ pro Ecclesia de Herleia apud Madox Formul. Anglic. pag. 45 :
Et terra et homines Ecclesiæ illius, quocumque sint loco per Angliam, sint liberi et quieti de siris et Hundredis, et murdro, et latrocinio, etc.Eæ vero mulctæ
Hundred-laghes, id est, leges, seu mulctæ, vel emendæ Hundredi dicuntur :
nam in hac voce, laghe, Saxonibus, ut Latinis, lex, mulctam sonat : a
quibus quidem mulctis immunes dicuntur omnes forestarii, in Legibus Forestarum Canuti
Regis cap. 9 :
Sint... quieti et liberi ab omnibus provincialibus summonitionibus, et popularibus placitis, quæ Hundred-laghe Angli dicunt.Interdum
Hundredum, ut apud Rastallum,
est quietum esse de denariis vel consuetudinibus faciendis Præpositis et Hundredariis. Nec aliud est
Hundredes-penny, Hundrepeny, Præstatio, scilicet quæ ab hominibus hundredi Vicecomiti,
vel Hundredi præposito, in oneris sui subsidium fiebat, et Auxilium Vicecomitis
interdum vocitatur. Vide in hac voce. Immunitas ab hac præstatione sæpe occurrit in
Privilegiis Ecclesiarum cum aliis immunitatibus, ut in Monastico Angl. tom. 2. pag. 134.
827. etc. Charta Henrici II. Regis Angliæ ex Archivo
Beccensi :
De blodwita, et de fietwita et de Hundrepeny et de thednigpeny.Glossariolum ejusdem Monast. :
Hundredepeny, Quitte de tallage de Hundred.Alias, ait Spelmannus, vocatur Denarius de hundredo, quæ vis est vocis Hundred penny, in qua penny, denarium significat : sed arctioris significationis est, quam vox Hundredum. Hoc enim in privilegiis videtur liberare ab omnibus consuetudinibus et solutionibus hundredo debitis : illud ab istiusmodi tantum solutione. Observo præterea
Hundredum, ipsam mulctam, quæ in hundredorum Comitiis interdum irrogabatur, appellatam,
eamque 8. fuisse librarum. Leges Edwardi Confessoris cap. 31 :
In Danelaga per 18. Hundreda, qui numerus complet septies 20. libras, et 4. quoniam forisfacturam Hundredi, Dani Norwagienses 8. libr. habebant, etc.Ricardus Hagustaldensis de Statu Hagustaldensis Ecclesiæ cap. 14 :
Si quis igitur quemlibet cujuscumque facinoris aut flagitii reum et convictum infra quatuor cruces, quæ sunt extra ipsam villam de Hestaldasham, capit et retinet, universali judicio duo Hundreth emendabit : si vero infra villam, 4. Hundreth : si vero infra muros atrii Ecclesiæ, 6. Hundreth : si autem infra Ecclesiam, 12. Hundreth : si vero infra valvas chori, 18. Hundreth,..... In Hundreth 8. libræ continentur.
Hundred-setena. Privilegium Edmundi Regis Angl. dat. ann. 944. apud Malmesbur. lib. 2. de Gest.
Reg. Angl. :
Concedo Ecclesiæ sanctæ Dei genitricis Mariæ Glasconiæ... jura, consuetudines, et omnes forisfacturas omnium terrarum suarum, id est, burggerita, et Hundretsetena, athas, et ordelas, etc.Ubi Spelmannus : Nunquid legerid Hundret-sceatena ? A sceat, pro symbolo, quod Hundredariis solebat impendi, et hoc privilegio jam remittitur. At Somnerus nihil mutandum censet ex Textu, ut vocatur, Roffensi, ubi hæc vox, constitutio hundredi redditur :
Debent habere constitutionem hundredi, quod Angli dicunt Hundret setene.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Placet
Somneri sententia : sæta enim vel setena, ut ipsemet observat, Anglo-Sax. in compositione
habitatorem, colonum, incolam significat ; unde Hundred-setena de mulcta, quæ ob
crimen vel injuriam in Hundredarium commissam exigitur, licet interpretari : nisi malis de
præstatione ab eo qui Hundredis adscribebatur exsoluta accipere ; quod suadere videtur
Textus Roffensis. Charta Edgari Regis ann. 12. regni ejusd. tom. 1. Monast. Anglic. pag.
16 :
Et habeant socam, et sacam, on stronde, et on streame, et on wode, et on felde, on grithebrice, Hundred-setena, adas et ordelas, etc,
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Humdret, in Charta Henrici II. Regis Angliæ ex Archivo Beccensi : Et in omnibus aliis locis solutas et liberas(possessiones habeant)et quietas de syre et Humdret et placitis et querelis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hundretus Affirmatus, Tributum quod ab hominibus Hundredi exigitur, ad firmam datum.
Computus ann. 1305. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 354 : Item de burgo affirmato xxiii. l. Item de Hundreto affirmato ix. l.
Hundredarii Servientes, Bedelli, apparitores, in Fleta lib. 1. cap. 18. § 2.
◊ Editus porro legitur
Modus tenendi unum Hundredum, sive curiam de recordo, in libro Anglico, inscripto Justice of peace, edito ann. 1574. fol. 122. v.