« »
 
[]« Hursacrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 266c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HURSACRUM
HURSACRUM, Ignis sacer, morbi genus, apud And. Resendium in Vita S. Ægidii Ord. Prædic. n. 99 :
Cujus sinistrum brachiolum fœdarat sacri ignis species quædam infantibus familiaris, quam qui ex Judaismo apud nos medicinam sunt professi, Hursacrum appellavere, voce ex Hebræo et Latino sermone compacta
. sed legendum Pursacrum πῦρ ἱερόν.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil omnino mutandum probat ipse contextus ; neque enim ex Græco et Latino compactam hanc vocem scribit Resendius, sed ex Hebræo et Latino ; unde ibridam esse vocem, efformatam ex Hebræo רדא Ignis, et Latino Sacrum, manifestum est.