« Husbandus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 267b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUSBANDUS
HUSBANDUS, Husbanda, Paterfamilias agriculturam exercens, œconomus, Gallis,
Mesnager. Testamentum Johannis de
Nevill ann. 1386. apud Madox Formul. Anglic. pag. 428 :
Item dum contingat me obire, volo quod tota firma mea unius termini tunc ultimo elapsi condonetur omnibus tenentibus meis videlicet Husbandis, cotiers et bond.Scotis præsertim agricola dicitur. Anglis vero etiamnum Husband, maritum sonat. A Saxonico deducit Spelmannus hus, domus, et banda, vinculum : quomodo Danicum Huszbon, sive Hoszbon, eadem notione interpretatur Pontanus in Chorogr. descript. Daniæ pag. 777. quasi domus columna sit maritus. In Legibus Inæ Regis West-Sax. cap. 19. Edit. Saxon. seu Lambardi, Husbanda sumitur pro agricola, ut et Husbandus, in Quoniam attachiamenta cap. 23. et in Statutis Willelmi Regis Scotiæ cap. 33. 38. in Legibus Forestar. Scotic. cap. 4. et in Statutis David. II. Regis Scotiæ cap. 43.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Husbondman, perperam pro Husbandman, Eadem notione. Charta ann. 1522. apud
Madox Formul. Anglic. pag. 288 : Sciant præsentes et futuri, quod ego Willelmus Taylour alias dictus Edmonds de Brode Bluntesdon in Comitatu Wiltesiæ Husbondman.