« Hymnus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 271a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HYMNUS
HYMNUS, Hymnarium, Hymnizare, etc. Hymni, Eucherio et Isidoro
lib. 1. de Eccl. Off. cap. 6.
Carmina, quæcumque in laudem Dei dicuntur, vocantur. Ruffinus in tit. Psal. 72 :
Hymni sunt cantus continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est Hymnus ; si sit laus et Dei, et non cantetur, non est Hymnus. Oportet ergo ut sit Hymnus, habeat hæc tria, laudem, et Dei, et canticum.Huic definitioni convenit Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 930 :
ϓμνος, δοξολογία, μετὰ ἐϰπλήξεως.Sed et Psalmos Hymnos interdum vocat Cassianus l. 3. de Cœnob. Instit. cap. 6. ut et Victor Vitensis lib. 1. de Persecut. Vandal. :
Dum præciperet nostrorum corpora defunctorum sine solemnitate Hymnorum cum silentio ad sepulturam perduci.Et lib. 2 :
Jam enim ob celebritatem festivitatis, Hymni nocturni per totam Ecclesiam canente populo concrepabant. Hymnidicum,Davidem appellat Gregorius Bæticus lib. de Fide.
Hymni Ambrosiani, ab Ecclesia recepti, ut testantur Concil. Turon. II. can. 23. Toletan. IV. can.
13. præterea Regula S. Benedicti cap. 17. in qua nude Ambrosianum, pro Hymno
Ambrosiano habetur. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 6 :
Hilarius autem Gallus Episcopus Pictaviensis, eloquentia conspicuus, Hymnorum carmine floruit primus. Post quem Ambrosius Mediolanensis Episcopus, vir magnæ gloriæ in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosius in hujusmodi carmine claruisse cognoscitur, atque inde Hymni ex ejus nomine Ambrosiani vocantur, quia ejus tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari cœperunt : cujus celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur.Adde Rabanum lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 49. Walafridum Strabon. lib. de Reb. Eccl. cap. 25. Honorium Augustod. lib. 2. cap. 17. etc.
Hymnus Angelicus, dicitur a Scriptoribus Ecclesiasticis, hymnus ille, qui in Missa canitur :
Gloria in excelsis Deo,quod initium nempe illius ex hymno in Domini Natalitio ab Angelis decantato, desumptum sit. Hunc enim, ut ait Rupertus Tuitiensis, ab ore Angelorum Ecclesia sancta rapuit. Primus autem Telesphorus PP. instituit, ut ante sacrificium diceretur, ut auctores sunt Anastasius, Walafridus Strabo de Reb. Eccl. cap. 22. Amalarius l. 3. de Off. Eccl. cap. 8. Rabanus Maurus, Alcuinus de Divin. Off. Berno cap. 2. et ipsemet Telesphorus Epist. Decret. cap. 2. Sed an ab illo integer compositus sit, addubitatur. Integrum a Telesphoro exaratum scribunt Rabanus lib. de Institut. Cleric. cap. 32. et Innoc. III. PP. lib. de Myst. Miss. cap. 20. Usque ad versiculum, Laudamus te, compositum a Telesphoro, cætera addita esse a S. Hilario Episcopo Pictavensi, Alcuinus prodidit. Cui favet Concilium Toletan. IV. can. 12 :
Reliqua, quæ ibi sequuntur, Ecclesiasticos Scriptores composuissescribens. Verum ab Hilario consummatum negat Goarus ad Eucholog. idque probat ex Athanasio, qui Hilario coævus fuit, lib. de Virginibus sub finem, qui hujus hymni pæne integri meminit, ut sua ætate ab universa Ecclesia recepti. Et certe sunt, qui putant ab ipsis Apostolis compositum fuisse, ex eo potissimum, quod integer exstet apud Clementem lib. 7. cap. 47. ubi προσευχῆς ἑωθινῆς nomine donatur. Alii ὑμνὸν ἑωθινὸν appellant, ut observatum est ab Usserio Armachano : δοξολογίαν Græci, si Goaro fides.
◊ Instituit præterea Symmachus PP. ut omni die Dominico, vel
Natalitiis Martyrum diceretur, ut est apud Anastas. in ejus Vita (qui etiam consulendus
est in Stephano IV. pag. 96.) et Alcuinum lib. de Divin. Offic.
◊ Ad Matutinas decantatum volunt quidam, quod in Antiquis MSS.
Hymnus in die Dominico ad Matutinas inscribatur. Quibus astipulatur locus
Athanasii supra a nobis indicatus qui sic se habet :
Πρὸς τὸν ὄρθρον δὲ τὸν ψαλμὸν τοῦτον λέγετε Ὁ Θεός ὁ Θεός μου πρός σε ὀρθρίζω, διαφαῦμα δέ, Εὐλογεῖτε πάντα τὰ ἔργα ϰύριου ϰυρίον. Δόξα ἐν ὑψίστοις Θεῶ, ϰαὶ ἐπὶ τῆς γῆς εἰρήνη, ἐν ἀνθρώποις εὐδοϰία, ὑμνοῦμέν σε, εὐλογοῦμέν σε, προσϰυνοῦμέν σε, ϰαὶ τὰ ἑξῆς.
Hymni Angelici appellatione donatum etiam interdum Trisagium, auctor est Microlog. cap.
11. et Capitul. lib. 6. n. 173 : Te igitur
non inchoent sacerdotes nisi post Angelicum Hymnum finitum. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1630.
Hymnus Evangelicus, seu de Evangelio, idem qui Angelicus, Beleto cap. 36.
Hymni Feriales, qui in Feriis canuntur, apud Joannem Episcopum Abrincensem de Offic.
Ecclesiasticis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hymnus Trium Puerorum, olim inter Missarum solemnia decantatus, ut patet ex Brevi Expositione antiquæ
Liturgiæ Gallicanæ apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 92 : Hymnum autem trium puerorum, quod post lectiones canetur in figura Sanctorum veterum, qui sedentes in tenebris adventum Domini expectabant.Quibus concinit Canon. 13. Concil. Toletani IV :
Ut per omnes Hispaniæ ecclesias vel Galliæ in omnium Missarum solemnitate decantetur Hymnus trium puerorum in pulpito.Exstant etiamnum hujusce ritus vestigia : Sabbato enim Quatuor Temporum post Lectiones cantari solet.
Hymnus S. Trinitatis, qui Græcis τρισάγιον, is
scilicet, qui canitur ab utraque Ecclesia in die Parasceves Græce et Latine,
Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis, Ἅγιος ὁ Θεός, ἃγιος ἰσχυρός, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ήμᾶς. Marcellinus Comes in Chronico :
Die Dominico, dum jubente Anastasio Cæsare, per Marinum perque Platonem in Ecclesiæ pulpito consistentes, in Hymnum Trinitatis Deipassianorum quaternitas additur, multi orthodoxorum pristina voce psallentes, perfidosque præcones clamoribus objurgantes, in ejusdem Ecclesiæ gremio cæsi sunt, etc.Infra :
Cæteris die noctuque Hymnum Trinitatis Christo Deo psallentibus, etc.Rursum :
Hymnum Trinitatis juxta morem Catholicorum concinentes, etc.Quo loco agit Marcellinus de additione facta Trisagio a Petro Cnaphæo, σταυρωθεὶς διὰ ἡμᾶς, quam, ut hæreticam, proscripsit Ecclesia, in Concilio Romano I. ann. 483. Vide Zonaram in Theodosio juniore. De Trisagio copiose disputarunt Baronius anno 483. 492. Menardus ad librum Sacrament. Gregorii M. pag. 20. 21. Meursius in Glossar. Sirmondus in Notis ad Aviti Viennensis Ep. 3. Leo Allatius de Liturgia S. Jacobi cap. 16. 17. 18. Johan. Morinus lib. 6. de Pœnit. cap. 10. n. 7. 8. de Sacris Ordinat. pag. 211. et alii.
Hymnus, Te Deum laudamus, vulgo tribuitur S. Ambrosio et S. Augustino, in libro
Psalmorum MS. quem Carolus M. ad Hadrianum PP. misit, qui in Cæsarea Bibliotheca
asservatur, ut auctor est Lambecius, et apud Durandum lib. 5. Ration. cap. 3. n. 31. Unde
Hymnum Ambrosianum vocant Gualterus Tervanensis in Vita S. Caroli Comitis Fland.
cap. 38. Liber de Miraculis S. Pelini Mart. apud Ughellum tom. 9. pag. 38. etc. Vide
Menardum ad Sacram. Gregor. M. pag. 399. In Breviario Casinensi, scripto sub Paschali II.
PP. quod asservatur in Bibl. Institutionis Parisiensis Oratorii Jesu. inscribitur Ymnus
Sisebuti monachi. Ita etiam in alio Cod. MS. Bibliothecæ Vaticanæ apud Card. Bona in
libro de Divina Psalmodia. In Psalterio Gallico-Latino, exarato circa tempora Henrici I.
Hymnus S. Niceti dicitur, ut auctor est Usserius Armachanus lib. de Symbolis :
Sive, inquit, hic intelligendus fuerit Nicetius, sive Lugdunensis, sive Treverensis. Hujus
hymni mentio est in Concilio Triburiensi ann. 821.
Hymni, quorum auctores incerti, vetiti in Concilio Turon. II. can. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hymnidicus, Hymnodicus. Vita S. Leonis IX. PP. auctore Wiberto Archid. apud Murator.
tom. 3. pag. 294 : Hymnidicam totius Cleri harmoniam suis diris evincebat vocibus.Placidi Diaconi Supplementum Virorum Illust. Cassin. cap. 8. apud eumdem tom. 6. col. 68 :
Extant quoque libri duo, in quibus celeberrima nonnulla Sanctorum et Sanctarum sacra vario describuntur metro, eorumque gesta Hymnidicis proferuntur modulis.Vita S. Severi Archiep. Ravennæ in Appendice apud eumdem tom. 2. pag. 193 :
Gaudeamus... quia hodie alternantibus Hymnodicis Angelorum choris intravit pascua æternæ hæreditatis.Adde Marten. tom. 6. Collect. col. 810.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hymnisonus. Miracula S. Johannis Beverlac. tom. 2. Maii pag. 179 : Clerus quoque, viso quod factum fuerat miraculo, Hymnisonis concrepat laudibus.Vide Forcellinum.
L. , 1840–1850.
Hymnista. S. Aldhelm. de laud. Bugge vers. 48. apud Maium Classic. Auctor. tom. 5. pag.
389 : Dulcibus antiphonæ pulsent accentibus aures,Classibus et geminis psalmorum concrepet oda,Hymnistæ crebro vox articulata resultet,Et celsum quatiat clamoso carmine culmen.
Hymnarium, vel Hymnarius, Liber hymnos continens. Gennadius lib. de Script. Eccles.
ait, Paulinum Nolanum Episcopum scripsisse Sacramentarium et Hymnarium. Leo Ost.
lib. 2. cap. 52 :
Duo etiam Hymnaria in choro habenda.Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 17 :
Pro signo Hymnarii, adde ut pollicem et digitum ei proximum proferas, summitatibus eorum conjunctis, quo præsens tempus, vel quod primum est significat, et hoc signum est inventum pro occasione hujus solius verbi, quo Hymnarius ita incipit,Primo dierum. Idem occurrit apud S. Wilhel. Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 21. Adde librum Usuum Ordin. Cisterc. cap. 71. Hymnare in Synodo Oxoniensi ann. 1287. cap. 12. Ympnare, apud W. Thorn. pag. 1935.
Hymnizare, ex Græco ὑμνίζειν, Laudare, prædicare. Jo. de.
Janua :
Hymnizare, laudare, vel hymnos cantare.Honorius Augustod. lib. 3. cap. 38 :
Similiter. S. Gerardus in Miraculis S. Adelardi tom. 1. Januar. pag. 121 :Sæpe expugnaverunt, et Deus Deus meus,tristitiam,Laudatevero Hymnizat lætitiam
Cumque simul ecclesiam Hymnisantes repetissent.Miracula S. Agili lib. 1. cap. 7 :
Hymnizant læti, Sit summo gloria Patri cum genito Verbo, etc.Christianus de Scala in Vita S. Ludmillæ pag. 48 :
Et statuunt supradicto sermone,Aldhelmus Abbas Malmesburiensis :(Sclavico)partibus in illis Missarum solemnia cæterasque Canonicorum horas Hymnizari.
Stridula vocum symphonia, melodiæ cantilenæque carmine modulatori Hymnizemus.Adde Anonymum in Miraculis S. Ursmari per Flandr. n. 13. et Aimonium de Miracul. SS. Georgii et Aurelii lib. 1. n. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hymnichare, Eadem notione. Fr. Arnonis Scutum Canonic. apud R. Duellium Miscell. lib. 1. pag.
12 : Scio hominem ejusmodi meæ scholæ discipulum... qui factus in agonia ac prolixius inter odores paradisiacos expallens et Hymnichans, ad inusitatum quemdam carnis ac spiritus in Dominum exultantis tremorem tam fortem quam suavem raptus sit.