« »
 
[]« Hyperperum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 272c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HYPERPERUM
HYPERPERUM, Moneta Imperatorum Byzantinorum aurea, sic appellata, quasi ex auro eximie rutilo et recocto confecta esset, quod pluribus docemus in Dissertatione de Imperatorum Constantinopolitanorum nummis, ut et hanc monetæ aureæ nomenclaturam vix cognitam ante nostrorum in Orientem expeditiones. Willelmus Tyrius lib. 18. cap. 24 :
Viginti duo millia Hyperperorum, et tria millia marcarum argenti examinatissimi... dicebatur esse largitus.
Edito Basileensis ann. 1564. habet, Hyperorum. Male igitur dixit Robertus Cænalis lib. de Mensuris et ponderibus :
Hyperpereum nummum esse qualis apud nos est Grossus Mediolanensis.
Vide Glossar. med. Græcit. voce ϓπέρπυρον, col. 1639.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hypperus, apud Bernardum Thesaurarium de Acquisitione Terræ sanctæ apud Murator. tom. 7. col. 678 :
Nec etiam ob hoc a munerum largitione cessavit, sed singulis hebdomadibus a die festo Epiphaniæ usque ad Ascensionem Domini Hypperos aureos quantos duo viri una vice deferre poterant, etc.
Perpera, in Charta Petri Ziani, Ducis Venet. ann. 1211. in Hist. Bellunensi pag. 109 :
Debens..... solvere Perperas quingentos in terra salvos, etc.
Perperum. Guntherus in Hist. Hieros. cap. 8 :
Per totum annum ad 14. dies fisco regio persolvebat nummum aureum, qui Perpera vocari solet, Ferdoni, id est, quartæ parti marcæ unius æquivalens.
Occurrit præterea in Chron. Jacobi de Voragine apud Murator. tom. 9. col. 38. Perperi, apud Joannem Villaneum lib. 7. cap. 73. et Caffarum Annal. Genuens. lib. 1. apud eumdem Murator. tom. 6. col. 280.
Perparus, non semel in Tractatu matrimonii inter Ferrandum Regis Majoricarum filium, et Isabellam Guillelmi Achaiæ Principis filiam, apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 272. et in Annal. Genuens. Oberti Cancellarii ad ann. 1164. apud Murator. tom. 6. col. 336. et 343.
Perpre. Albericus ann. 1236 :
Et ex quo Rex Joannes venerat ad partes illas, mittebat quolibet anno 22. millia Perpres ad conducendos auxiliarios.
Hist. Bellorum Ultramarinor. MS. :
Et fut droit emmi la sale, puis fist apporter Perpres d'or, etc.
Raimund. Montanerius in Hist. Regum. Aragon. cap. 121 :
Enach de reschat tres milia Perpres d'or, et val una Perpra 10. sous Barcelonesos.
Adde cap. 224. 228.
Isperi, et Yperperi, in aliquot Chartis, laudatis in Historia nostra Franco-Byzantina.
Purpurati, pro Hyperperi, apud Tudebodum, lib. 2. Baldricum, et Guibertum lib. 4. Hist. Hierosol. cap. 5. etc.
Hyperperata Terræ, ut Librata terræ, de qua infra, Reditus terræ, vel agri tot hyperperorum. Charta Roberti Imp. CP. apud Odoricum Rainaldum ann. 1222. n. 25 :
Miles quicumque habet trecentas Yperperatas terræ ad assisam Imperatoris, per se dividet et dabit undecimam, [] et partem duorum millium Yperperorum, videlicet pro centum Yperperis unum et dimidium.
Perpiriarii, ita dicti in Regno Cyprio, regnantibus Lusinianis, homines, qui licet liberæ conditionis, obnoxii tamen erant ratione 13. hyperperorum, quæ domino feudi pensitare quotannis tenebantur.
Il cavalier Loredano, nell' histor. de Re Lusiniani lib. 1 : Il Perpiriario era Parico, (a voce πάροιϰος, colonus,) ma libero delle persone, e di figlivoli, cosi essentato da i Duchi per denari, obligato ad godimento de i terreni come i Parici, ed à contar' ogni anno xv. perperi, che erano la valuta d'un bisante.
Vide eumdem lib. 7. pag. 369. et Thomam Porcacchi in Descript. Insul. Italica, pag. 150. ex quo sua hausit Lauredanus.