« »
 
[]« Hysopus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 273c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HYSOPUS
HYSOPUS, Ugutioni, herba est,..... et dicitur Sparsorium aquæ, quia in quibusdam locis fit ex ea herba, vel propter similitudinem purgationis. Præcipitur Numer. cap. 19. ut aqua super cineres in vas infusa mundus homo aspergat hyssopo eos, qui mundandi sunt. Liber Sacram. Gregorii M. :
Inde veniens ante altare, cum Hyssopo aspergit ipsum altare septem vicibus.
Inventarium Ecclesiæ Eboracensis in Monastico Angl. tom. 3. pag. 171 :
Una magna cuva pro aqua benedicta, cum Ysopo de argento ponder. 9. libr. 3. unciar.
Inventarium Ecclesiæ Aniciens. ann. 1444 :
Item unum aspersol cum Hyssopo argenti.
Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. tom. 3. Junii pag. lxxiii :
Et vas argenteum ad aquam benedictionis tenendam, cum suo Hyssopo ad servitium Capellæ nostræ esse convenienter mandavimus.
Historia Abbatiæ Condomensis pag. 504 :
Duas canetas, et unum urceum pro aqua benedicta portanda, cum Hyssopo de argento.
Vide Isidorum Hispalensem lib. 17. Originum cap. 9.