« »
 
[]« 1 jacere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 274c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IACERE1
1. JACERE, Gistum. Charta Ludovici VII. ann. 1144. pro Monachis Argentolii in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano f. 152 :
Præter Jacere nostrum, et exercitum et equitationem.
Alia ejusdem Regis et anni, in Tabul. S. Dionysii :
Talliam de annona, quæ dicitur mestiva, avenam, quam accipiebat ab unoquoque hospite, porcos seu frescingias, anseres, et gallinas, Jacere, et procurari, sive ipse, sive sui,.... corveias, etc.
Occurrit ibi rursum. Pactum inter Monachos S. Dionysii et Advocatum de Solemniaco ann. 1233 :
Recognosco quod nec ego, aut hæredes mei possumus Jacere vel manere, vel aliquid capere in domo S. Dionysii apud Solemniacum.
Guigo II. Prior Cartusiæ in Statutis ejusd. Ord. cap. 36. § 4 :
In superiori autem domo non nisi religiosi hospites Jacere consueverunt.
Ita usurpant Statuta antiqua ejusdem Ordin. cap. 8. § 42. cap. 9. § 28. Itinerarium Petri de Columbaria Cardinalis tom. 1. Bibl. Labbei pag. 354. etc.