« Jambrices » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 278b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IAMBRICES
JAMBRICES, ϰαλυπτῆρες, Tegmina, ibidem : vel
legendum est Imbricare et Imbrices, quæ voces sunt notæ, vel forte
Lambricare, a Gallico Lambrisser, Lacunare, et Lambrices a Gallico
Lambris, Lacunar : Gallicum autem Lambris dictum est ab Ambrices,
quæ Festo sunt
Regulæ, quæ transversæ asseribus et tegulis interponuntur. Turnebus lib. 14. Adversar. cap. 12 :
Lego in Festo ambrices regulas esse non tegulas,ut quidam male,
id quod sensus ipse declarat, sed et Francorum lingua quæ articulo addito tabellas quibus lacunaria texuntur, aut ædes obducuntur Lambrices vocat, quod cum fit, Lambricari pro Ambricari dicit.