« »
 
[]« Jammundling » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 278b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IAMMUNDLING
JAMMUNDLING, Jamundilingi, Servorum, seu glebæ adscriptorum species apud Germanos, qui a litis et colonis distinguntur in veteribus Tabulis, etsi utrisque adjungantur. Charta Ottonis M. ann. 937. in Privilegiis Ecclesiæ Hammaburgensis, pag. 149. et apud Goldastum tom. 2. Constit. Imper. pag. 43 :
Si vero aliquis ex libertis voluerit Jammundling vel litus fieri, aut etiam colonus ad Monasteria supradicta, cum consensu cohæredum suorum non prohibeatur a qualibet Potestate, sed habeat licentiam nostra auctoritate. Habeat quoque potestatem prædictas Adalgeg successoresque[] ejus Ecclesiæ Hammaburgensis Archiepiscopi, super liberos et Jammundlingos Monasteriorum supradictorum in expeditionem, sive ad Placitum Regis.
In Chartis Henrici II. ann. 1003. et 1014. in iisdem Privileg. pag. 155. 156 :
Litis, colonis, atque Jamundilingis.
Censet Spelmannus Jammundilingos, eosdem esse cum Commendatis, liberis scilicet, qui se alterius dominio ac protectioni commendabant, ex Saxon. gemundian, protegere : unde mundium, protectio, tutela ; et Ling, quæ est terminatio vocabulorum Anglo-Saxonibus familiaris, et hominem fere, aut hominum speciem denotat, ut in Adeling, Esterling, et alibi docemus.