« »
 
[]« Janizzeri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 279a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IANIZZERI
JANIZZERI, Sollicitatores expeditionum, in Curia Romana. Vide Octav. Vestrium lib. 1. et 2. de Judic. Aulæ Rom.
P. Carpentier, 1766.
Jannizeri, Officiales tertii ordinis in cancellaria Romana, quos male Sollicitatores expeditionum post Vestrium vocat Cangius. Vide Diction. Trevol. voce Janissaires. Steph. de Infest. Ms. de Bello inter Sixtum PP. IV. et reg. Ferdin. ann. 1482. ex Cod. S. Germ. Prat. :
Quando ceperunt præliari dictus dux Calabriæ cum suis Jannizeris, multum animose se gesserunt.
Nihil tamen forte est quominus hic milites eo nomine notissimi intelligantur. Ital. Giannettario et Giannettiere, Miles hastatus.
L. Favre, 1883–1887.
Apud Burchardum, ed. Thuasne, II, 82. an. 1493. dicitur de militibus, scilicet Génitaires, non de presbyteris ecclesiastico munere fungentibus :
Et ultra alios numerus Janizzerorum, balistariorum et equorum levium (sic vulgariter nuncupantur) et circum circa Urbem damna faciunt infinita.