« »
 
[]« 1 iberus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 282a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IBERUS1
1. IBERUS. Pactus Legis Salicæ tit. 13. § 3 :
Quicunque alienam domum violenter disturbaverit, et domus si pro firmamento Iberus habuisse probatur, qui hoc fecerit, mdccc. den. culpabilis judicetur.
Ubi Wendelinus, Iberus, culmen interpretatur, ita ut culmine seu summo tigno domui imposito, tunc confecta et absoluta censeatur : ex Germ. ut ait, Uber, quod est Culmen, unde Belgæ Ewer, et Ewerboom, supremum lignum, vel tignum. Uber certe Germanis supra sonat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paulo aliter ab Eccardo Iberus ad verbum redditur, scilicet superior domus, sicque pro Iberus ait legi domus superius in Decretione Clotarii. Deinde observat Saxonibus œver esse Superior, ab ober, supra ; Haus vero vel Hus denotari Domum : hincque tandem elicit [] hunc esse legis sensum :
Si domus destructa, loco tecti, quod alias infimæ et uni tantum contignationi incumbebat, præter illam adhuc aliam contignationem super impositam (ein oberhaus) haberet, mulctam 1800. denariorum solvi debere.