![[]](img/image.png)
IC-DIEN, Epigraphe, qua Principes Walliæ sub emblemate trium pennarum utuntur : facta a
Saxonico Icðien, ubi ð
cum trajectione in erecta parte, non D. sed Th. exprimit, significat autem Ego
servus, vel ipse servus sum, juxta illud Apostoli ad Galatas cap. 1. ðien enim, ðen et ðegen, Servus, Minister. Inde Barones Regum
Anglo-Saxonum, juxta linguam eorum vernaculam, Theini, et Thani, et
Theigni : juxta Latinam Ministri appellati sunt. Semper igitur scribendum
moneo cum aspiratione, ut petitum intelligatur a Saxonibus. Hæc Spelmannus.