« »
 
[]« Idiota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 284a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IDIOTA
IDIOTA, Illiteratus, imperitus. Glossæ Gr. Lat. : Ἰδιωτὴς, ὁ μὴ νοήμων, Rusticus, rudis. Ἰδιωτία, Rusticitas. Papias : Idiota, propria vel rustica lingua contentus. Idiota, Rusticus, Indoctus, Ignarus, sine literis. Gl. Lat. MS. Reg. : Idiota, Imperitus, Ignarus, Nesciens, Inscius. Gloss. Ælfrici : Idiota, ungelæred, i. Illiteratus, Indoctus. Will. Brito in Vocabular. : Idiotæ dicebantur, qui propria tantum lingua naturalique scientia contenti, literarum studia nesciebant, unde dicebantur sine litteris, non quod litteras non scirent, sed quia artem Grammaticæ propitiam non haberent. Liberatus Diaconus cap. 7. de Maximiano Patriarcha Constantinopolitano :
Constans quidem in fide vera, Idiota autem sermone.
Cælius Aurelian. lib. 1. Acutor. cap. 11 :
Apud inertes, quos Idiotas appellant.
Beda in [] Epistola ad Egbertum Antistitem :
Et quidem omnes qui Latinam linguam lectionis usu didicerunt, hæc etiam optime didicisse certissimum est ; sed Idiotas, hoc est, eos, qui propriæ tantum linguæ notitiam habent, hac ipsa sua lingua dicere, ac sedulo cantare facite.
Capitula Synodalia Laurentii Archiepisc. Strigoniensis :
Idiotæ Presbyteri ne ordinentur.
Arnulfus Lexoviensis Episc. Epist. ad Alexandrum PP. :
Priorem constituit Idiotam, ut ipse scilicet locum suppleat Idiotæ.
Bernardus Abbas Fontis-Calidi lib. contra Wald. cap. 5 :
Aliter scilicet Idiotæ, aliter literato.
Arnoldus Abbas Bonæ-Vall. de Operib. sex dier. de Apostolis :
Cum repente facto cœlitus sono, illiterati et Idiotæ facti sunt fidei assertores.
Cæsarius lib. 7. Mirac. cap. 4 :
Cum esset in ejus diœcesi Sacerdos quidam Idiota, nullam sciens Missam, nisi de D. nostra S. Maria.
Vide eumdem lib. 10. cap. 3. et Goldastum ad Dositheum pag. 53. Actus Apost. 4. 13.
Comperto quod homines essent sine litteris et Idiotæ
. Vide 1. Corinth. cap. 14. v. 16. 23. et 24. Sed et apud Latinos non semel occurrit vox Idiota pro Illitterato. Lucilius :
Quidni et tu idem illiteratum me, atque Idiotam diceres ?
Cicero in Verrem :
Quæ non modo istum hominem ingeniosum atque intelligentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste Idiotas appellat, delectare possent.
Rursum utitur pro Sexto cap. 51. ut et Seneca Suasor. 6. Quintilianus, Gellius lib. 1. cap. 2. ad quem Commentatores annotant Idiotam esse proprie hominem privatum cui opponitur ὁ ἄρχων apud Demosthenem, quia vulgus solet esse imperitum. Tertullianus ad Martyres :
Non tantum magistri et præpositi, sed etiam Idiotæ.
Idiotæ, dicti etiam Monachi, qui vulgo Conversi appellantur, seu qui nullo Ordine Ecclesiastico donati, ut est apud Allatium lib. de Narthece veteris Eccl. pag. 15. Udalricus lib. 2. Consuetud. Cluniac. cap. 10 :
Quia unum (manutergium) est pueris, alterum Cantoribus, tertium Idiotis.
Lib. 3. cap. 8 :
Incedunt inter Idiotas et Cantores.
Joannes Cluniac. in Vita S. Odonis Abb. Cluniac. :
Etenim cum Idiota esset, utrumque ei imposuerunt, scilicet obedientiæ jugum et studium literarum.
Vide Petrum Vener. lib. 1. Epist. 4. Ita etiam hanc vocem usurpat Petrus Damianus lib. 1. Epist. 91. lib. 2. Ep. 12. Vide Passionem SS. XL. Martyr. Lauræ S. Sabæ. num. 62.
Interdum et qui literas, seu legere nesciebant Idiotæ appellati. Gregorius M. lib. 9. Ep. 9 :
Quod legentibus scriptura, hoc Idiotis præstat pictura cernentibus : quia in ipsa ignorantes vident, quod sequi debeant, in ipsa legunt, qui litteras nesciunt.
Idiota, Privatus. Sententia Ivonis Carnotensis Episc. pro Monasterio S. Martini de Campis :
Testis fuit, se vidisse Presbyterum de Hienvilla, servos et liberos parochiales ex debito ad sepulturam suscepisse, seque interfuisse ; Presbyterum vero Puteacensem in præsentia Presbyteri de Hienvilla tantummodo locum suscepisse Idiotæ. i.
viri privati.
Idiota, JC. Anglis, dicitur a natura stultus, qui numerare non potest 20. denarios, et patris vel matris nomina ignorat, vel quam ætatem habet, et similia : ejusmodi enim stulti rei suæ gerendæ incapaces habentur. Verum si non adeo ingenio privatus sit, ut magistro adjuvante legere addiscere possit, [] vel ulnam panni mensurare, vel aliud agere, ex quo erui possit non omnino ingenio destitutum esse, tunc non dicitur a natura Idiota. Hæc Rastallus.
Idioticus Sermo, in Vita S. Arigii Episcopi Vapincensis, rusticus.