« »
 
[]« Idithum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 284c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IDITHUM
IDITHUM. Lambertus Schaffnaburg. ann. 1070 :
Ipse denique, qui ut res certamini committeretur, vehementissimus auctor incentorque fuerat Rutgerus Comes, is nunc primus fugiendi auctor ac signifer apparebat, omnique, ut vulgo dicitur, vento citatior, montes et colles modernus Idithum transmittebat.
Alcuinus poem. 221 :
Instituit pueros Idithum modulamine sacro,
Utque sonos dulces decantent voce sonora, etc.
Ubi vir doctus Idithum putavit esse auctoris nomen, qui sub Carolo M. vixerit. Guill. Brito lib. 4. Philipp. v. 576 :
...... Præstructus ab illo
Esdra, qui docuit reparare volumina Legis
Atque Prophetarum, Psalmos, Ithidique libellos,
Et Testamenti simul omnia scripta prioris.
Ubi editor ad marginem correctionis vice reposuit, f. itidemque. Alii Psalmos Davidis, qui pro Idithum inscribuntur, intelligi volunt, 38. 61. 76. de quo lib. 1. Paralipom. cap. 9. 16. 25. lib. 2. cap. 5. 29. 35. etc. Hieronymus in Psalm. 27. et Isidor. lib. 7. cap. 8 :
Idithum, Transiliens eos sive saliens eos, etc.
Jo. de Janua :
Idithum interpretatur Transiliens eos vel saltans : quia quosdam humo inhærentes, et ea quæ in imo sunt cogitantes, et in rebus transeuntibus ponentes, transilivit canendo iste qui vocatur Transiliens.
Vide Chronicon Alexandrinum pag. 202.