![[]](img/image.png)
IGNIA, Festo, Vitia vasorum fictilium, nempe quod ignis eorum quædam causa, ut
habet Martinius : qui et istud refert ex Glossis :
Ignia, νοτία, φυσιάσις :pro quibus suspicatur legendum, Ignia, νοττία vel νοττιὰ, πυρίασις, ut intelligatur Nidus calidus, cui Gallina incubat, fomentum : aut νοτία, πυρίασις, Humor calidus, aqua calida, qua quis fovetur ; νοτία enim est Uligo, humor.