« »
 
[]« Imaginatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 295c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMAGINATUS
IMAGINATUS, Imaginibus adornatus, sculptus. Testamentum S. Remigii, Remensis Archiep. :
Tibi hæredi meæ Ecclesiæ supra memoratæ jubeo thuribulum et Imaginatum calicem fabricari.
Acta Concilii Remensis, ubi de Translatione corporis S. Remigii :
Continens Dominicum sepulcrum eleganter Imaginatum, instar illius Hierosolymitani, in quo nostra requievit salvatio.
Charta Rudesindi Dumiensis Episcopi æræ 930. apud Anton. de Yepez tom. 5. Chron. Ord. S. Benedicti :
Diptagos aureos argenteos Imaginatos et deauratos, calices argenteos exaratos tres, ex quibus unum Franciscum, et eorum pateris, etc.
Infra :
Concos Imaginatos 7. etc.
In Conciliis Hispan. tom. 3. pag. 180. habetur Inmaginatos. Alia Bermundi II. Regis, æræ 1035. apud eumdem tom. 5. pag. 439 :
Accepimus de vos unum vasum argenteum et Imaginatum, quod fuit de amica nostra Regina domina Gelvira, etc.
Chr. S. Trudon. lib. 1. pag. 349 :
Altare.... auro argentoque Imaginatum cum ciborio desuper.
Lactant. lib. 5. cap. 13 :
Sibylla Erythræa ϰωφοοὺς ϰαὶ ἀνοήτους vocat, surdos scililicet et excordes, qui nec audiant divina, nec sentiant, sed terram digitis suis Imaginatam (in imaginem efformatam) metuant et adorent.
Vide infra Ymaginatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Imaginata Vita, Quæ solam habet virtutis imaginem, qualis est hypocritarum. Chronic. S. Trudonis pag. 346. tom. 7. Spicil. Acher. :
Probi priorum exemplo accensi in melius et melius semper proficiant, improbi imaginata vita sua confusi a malis operibus suis vel sic saltem resipiscant.