« »
 
[]« Imblocatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 296c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMBLOCATUS
IMBLOCATUS. Cum legibus Ecclesiastis vetaretur, excommunicatorum corpora sepelire, non modo in cœmeteriis benedictis, et consecratis, sed ne quidem in humum ubivis mittere, proindeque [] necesse esset in plateis aut agris insepulta relinquere : ne tamen fœtor nares, aut spectaculi horror mentes fœdaret, illa ut plurimum humo injecta, aut tumultuaria lapidum congerie operire solebant : idque Imbloccare dicebant nostrates Belgæ, quibus bloc, est tumulus quidam altior. Lambertus Ardensis pag. 173. de Arnoldo Ardeæ Domino, in excommunicatione defuncto :
Dominum Arnoldum juvenem extra atrium ad cellam suam apud Bramas adduxerunt, et eum ita Imblocatum extra parietes capellæ suæ, eo quod ibi non esset atrium adhuc benedictum, neque cimiterium, quam propius potuerunt, collocaverunt.
Idem scriptor pag. 177 :
Primus igitur Ardeæ Prior Caradocus ad consilium Abbatis sui Theodorici, et R. Patri et D. Morinensis Ecclesiæ Episcopo Mitoni, primo super excessu, quo Ardensis quondam D. Arnoldus... ei obligatus tenebatur, pro quo et Imblocatus sine honore fuerat super terram, omnino satisfaciens, eumdem Arnoldum a Bramis apud Ardeam transtulit, et... honorifice sepelivit.
Ejusce moris observo præterea vestigium apud Nicephorum Gregoram lib. 5. histor. pag. 58. 1. Edit. et Rudolphum Monachum in Vita S. Liobæ Abbatissæ cap. 3. et 4. ex Edit. Mabillonii. Sequentia ex Additionibus Cangii post Glossar. Latin. Paullo aliter post Glossar. Græc. : Sed et videri potest vox inde formata, quod qui excommunicati moriebantur, in truncum cavum, quem bloc Belgæ vocant, immitterentur. Certe moris istius, etc. Non diffiteor tamen, Bloc, vocem Gallicam, hoc loco pro trunco usurpari, quomodo etiamnum Picardi vocant : quippe qui excommunicati moriebantur, cum humo mandari vetarentur, in truncum arboris cavum immittebantur. Moris istius argumentum profert Charta Imberti Parisiensis Episcopi apud Jac. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 557. de quodam Milite :
Morte præventus, exitu miserabili anathematizatus vitam finivit : cujus corpus insepultum atque in concavo trunco repostum, cum per tres menses animalibus et feris esset expositum, conjux ejusque parentes miseratione moti, Odonem Decanum cæterosque Canonicos adierunt, ut terræ commendare liceret, per omnia satisfaciendo, quicquid forisfecerat, sese emendaturos promiserunt.
Excommunicatorum corpora humari vetitum, a primis Christianismi sæculis palam est. Exstat apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 106. vetus formula excommunicationis præclara, in qua hæc habentur :
Sint cadavera eorum in escam volatilibus cœli, et bestiis terræ, et non sint, qui sepeliant eos.
In Charta Herivæi Archiep. Rem. in Concilio Remensi ann. 900 :
Sepultura asini sepeliantur, et in sterquilinium super faciem terræ sint, ut sint in exemplum opprobrii et maledictionis præsentibus generationibus, et futuris.
In alia, quæ descripta legitur in Spicil. Acher. tom. 12. pag. 142 :
Anathematis vinculo innodatus, a liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ alienus efficiatur, et a consortio Christianorum privetur, ejusque corpus exanime asinorum accipiat sepulturam, et ipse æternarum flammarum incendiis miserabiliter torqueatur.
Denique in Epistola Urbani II. ann. 1091. ad Hugonem Episcop. Gratianopol. in Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Porro sanctorum Canonum decreta ubique inviolabiliter conservari cupientes, constituimus atque censemus, ut interdictos a nobis, aut excommunicatos [] in communionem recipere, aut mortuos sepulturæ tradere nemo præsumat.
Excommunicatorum corpora insepulta jacuisse super terram per vicos et plateas testantur Acta Concilii V. Tricassini ann. 878. can. 3. 7. Innocentius III. lib. 15. Epist. 129. Ejusdem Acta pag. 34. Rogerus Hoved. pag. 769. 773. 801. 810. et Ordericus Vitalis lib. 13. pag. 908. etc.
Quin et ea invaluit opinio, excommunicatorum cadavera, nisi mortui absolverentur, in cineres non abire, et resolvi haud posse : sed in horrendum posteris exemplum indissolubili membrorum compage integra in omnia secula perdurare. Id non uno, licet raro, probant exemplo Scriptores Latini, Matth. Paris ann. 1245. pag. 464. Adamus Brem. cap. 75. vetus Scheda de quodam excommunicato, edita a Tengnagelio cum Domnizone pag. 380. Albert. Stadensis ann. 1050. et Odo Gesseus in Hist. Podiensi lib. 2. cap. 21.
In Græcis vero plura observare est, apud quos constans et indubitata ea perseverat adhuc opinio, excommunicatorum corpora post mortem non putrescere. Unde cum id et virorum vitæ sanctitate illustrium cadaveribus non raro æque eveniat, hanc potissimum adhibent censuram, ut si illa quidem suave aliquid redoleant, aut quapiam decoris luce præfulgeant, pro reliquiis colant : si vero nigra et deformia appareant, aut fœtorem emittant, denique si τυμπανιϰὰ sint, i. ad tympani morem turgentia, excommunicatorum illa indubie opinantur. Quod longa apud eos compertum est experientia, ut observat Jacobus Goarus ad Eucholog. Gr. quem consulas velim, ut et Hist. Politic. pag. 27. Turco-Gr. lib. 2. Epist. 21. Leonem Allatium in Epist. ad Paulum Zacchiam de quorumdam Græcorum opinationibus, Christophorum Angelum libro de Hodierno Græcorum statu Græce edito cap. 25. et Franciscum Richardum de Insula Sant-Erini cap. 15. extremo. Vix est enim, ut quæ in hanc sententiam conferri possunt, capiat Glossarium.