« 1 imbursare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 298c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMBURSARE1
1. IMBURSARE, Nummos in bursam seu loculos dimittere, Gall. Embourser. Sic in
Statutis Collegii Narbon. ann. 1379. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 670. et in
Concilio Avenion. ann. 1509. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 389. pecuniam
Imbursare dicitur, qui nummos in propria crumena recondit ;
sed interdum Imbursare est Pretium pro convictu solvere, eo quod
pecunia ad convictorum alimoniam destinata in arca quam bursam vocabant,
asservaretur. Statuta Collegii S. Bernardi apud eumd. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag.
167 :
Qui vero minus quam dictam bursam Imbursaverit, nihil eidem de communi ministretur.Id est, Convictor qui non solverit integrum pretium pro convictu, etc. Infra :
Inhibetur etiam, ne aliquis scholasticus in Collegio S. Bernardi famulum, servientem, vel scriptorem teneat, nisi pro eo volnerit Imbursare.Pag. 170 : Provisor habeat
potestatem compellendi dictos Abbates ad Imbursandum integraliter pro ipsis eorum Capellanis et servitoribus... sicut Inbursant alii, et sint contenti singuli eorum ordinaria portione. Rursus occurrit pag. 178. Vide Inbursare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Imbursatio, Solutio pretii pro convictu, ibid. pag. 167 : Quod si scholares sine Imbursatione post festum O. SS. remanserint, sententiam excommunicationis se noverint incurrisse.Recurrit ibid. pag. 178.