« »
 
[]« Immundæ carnes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 301a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMMUNDAE
IMMUNDÆ Carnes, a quibus Judæi debebant abstinere ; quæ fuerint, dicitur[] Levitici cap. 11. quænam vero fuerint Christianis immundæ, discimus ex Actibus Apost. cap. 15. ubi Gentes recens ad Christum conversæ jubentur abstinere a sanguine et suffocato. Hinc liquet quid sibi velit Capitulum 100. Theodori Cantuar. Archiep. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 61 :
Qui carnes Immundas manducaverint, et olera quæ cum carne coquuntur, cessare oportet a ministerio ;
hoc est, Qui carnes cum sanguine, seu carnes suffocatas manducaverint. Interpretationem, si opus est, firmant Capitulum 105 :
Sanguinem sine voluntate edentibus non esse peccatum,
et Capitulum 119.
Aves et animalia cætera, si in retibus strangulentur, non sunt comedenda ; similiter ab accipitre mortua. Apostolus etiam dicit : Similiter abstinete vos a suffocato sanguine et ab idololatria.
Haud scio an aliud posterius sit hujuscemodi interdictionis exemplum.