« »
 
[]« Immutatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 302a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMMUTATIO
IMMUTATIO, Imminutio. Capitularia Caroli M. lib. 7. cap. 445 :
Monemus ut jura Ecclesiarum, sicut a Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, inviolata permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat nec per alterius Imitationem suum aliquis quærat augmentum.
Eadem habentur in Capitulari tertio incerti anni cap. 10. quod ad annum 814. refert Baluzius. Sed quamquam et in antiquis Benedicti Levitæ exemplaribus legitur Imitationem, contendit tamen idem Baluzius legendum esse Immutationem, idque probat ex lege Codicis Theod. relata ejusd. lib. cap. 477. ubi sic habetur :
Quæcumque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas Ecclesias præcipimus. Nihil igitur a privilegiis Immutetur,
hoc est, Imminuatur, ex ejusdem Baluzii interpretatione, quæ belle congruit his verbis, nec per alterius Immutationem (seu Imminutionem) suum aliquis quærat augmentum.
P. Carpentier, 1766.
A Latino Immutare, nostri Immuter, eodem sensu, dixerunt. Lit. ann. 1388. in vol. 8. arestor. parlam. Paris. :
Pendant laquelle cause aucune chose ne doye estre Immutée ou innovée au préjudice des parties, etc.