« »
 
[]« Impedatura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 303a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMPEDATURA
IMPEDATURA. Esdras lib. 3. cap. 5 :
Et horum quæsita est generis Impedatura, et non est inventa.
Ubi Gr. Edit. :
Καὶ [] τούτων ξήτησις τῆς γενιϰῆς γραφῆς ἐν τῷ ϰαταλογισμῷ, ϰαὶ μὴ εὑρεθείσης, etc.
Will. Brito in Vocabul. MS. : Impedatura, dicitur pedis mensura vel impressio, vel investigacio. Est autem peda, ut dicit Ugutio, vestigium humanum, unde dicitur, pedo, pedas, et per compositionem impedo, das, i. pedam facere, vel imprimere, vel investigare, et inde dicitur Impedatura. Unde 3. Esdræ 5. dicitur,... et generis sexta Impedatura i generis investigatio ; vel genealogiæ computatio, Impedatura dicitur, quod sicut in deambulatione una peda post aliam terræ imprimitur, et una alteri succedit, ita et in hujus computatione una peda post aliam minatur, et * æqualiter una alteri successit ; observatur, et sicut peda distinguitur a peda, et similiter persona a persona. Adde Auctorem Mamotrecti. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. MS. : Impedatura, Impressure de pié, ou mesure, ou trace de pié.
P. Carpentier, 1766.
Nostri Empiener dixerunt, pro Cogere aliquem pedibus suis ire. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 328 :
Lesquelz rompirent les serreures de ladite prison, prindrent ledit religieux et l'emporterent ou Empiénerent tout enferré en l'ostel du suppliant.