« Imperamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 304a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMPERAMENTUM
IMPERAMENTUM, Census pro amparantia seu protectione solutus. Saisimentum Comitatus
Tolosani ann. 1271. apud la Faille, tom. 1. Annal. Tolos. in Probat. pag. 28 :
Et quod propter dominationem et libertatem quam dominus Raymundus quondam Comes Tolosanus eis dedit, ipse Abbas et Universitas dicti castri debent domino Regi per Imperamentum in uno quoque anno centum solidos Tolosanos et sexaginta sestaria medium frumentum, medium avenam et sex modios vini ad mensuram antiquam, et exercitum et cavalcatam.Vide Amparantia in Amparare.