« »
 
[]« Imperialis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 305c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMPERIALIS
IMPERIALIS. Gloss. Græc. Lat. : Αὐτοϰρατοριϰός, Imperialis. Ita autem proprie appellabatur Moneta Imperatorum, quæ [] in Italia currebat jam inde ab anno 1187. Bulla Urbani III. PP. pro Fratribus Cruciferis Hospitalis Bononiensis :
Ad indicium, quod eadem domus vestra specialiter B. Petri existat, 12. Imperiales nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvatis.
Chronicon Ricardi de S. Germano ann. 1236 :
Hoc anno jussu Imperatoris Brundusii novi Imperiales cuduntur, et veteres cassati sunt.
Matth. Paris ann. 1249 :
Octodecim millia librarum, de moneta Imperialium, quæ tantum fere valet, quantum Esterlingorum.
Innoc. IV. PP. in Rescripto ad Potestates et Rectores Civitatum Italiæ ann. 1254. apud Waddingum n. 12 :
Dentur de Camera communis civitatis vel loci, unicuique pro qualibet die 18. Imperiales in pecunia numerata.
Occurrit ibi pluries. Chartæ Henrici et Ludov. Imp. pro Monasteriis Cumensibus et Papiensibus ann. 1311. et 1329 :
Operarii debent habere pro operagio denariorum, qui dicuntur Imperiales, de quolibet penso 20 marcharum et unciarum 2. 10. solidos et 10. denariorum Imperialium novæ nostræ monetæ
. Adde Ughellum tom. 2. Ital. sacr. pag. 162. Muratorium tom. 6. col. 1189. et Vitam Balduini Lutzemburg. Archiep. Trevirens. lib. 2. cap. 10. Vide Augustalis et Regales.