« Impiare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 308a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMPIARE
IMPIARE, Profanare, impie agere, scelere contaminare. Gloss. Lat. Græc. :
Impio, μιαίνω.Gloss. Cyrilli :
Ἀσέϐω, Impior, Impie facio.Jonas Aurelian. lib. 3. de Institut. laicali cap. 15 :
Hæc consuetudo in tantum quibusdam irrepsit, ut se in hoc facto peccare non intelligant, dicentes nihil obesse illis, quorum ossa Impiant, cum utique si illis non obsit, plurimum sibi tamen noceat... Desinant ergo homines Impiare ossa mortuorum.Guibertus lib. 1. de Vita sua :
Quibuslibet impuritatibus Impiari.Idem lib. 1. de Pigneribus Sanctorum :
Sunt enim quamplurimæ super quibusdam Sanctis relationes, quibus potius eorum præconium apud infideles Impiari poterat, quam aliquatenus illustrari.Vide Turnebum l. 15. Advers. cap. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Impiatus, Sceleratus, apud Festum.