« Implanare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 309a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMPLANARE
IMPLANARE, Joan. de Janua, et Will. Brito in Vocab. :
Implanare, dicitur decipere, vel in errorem ducere.Unde Eccles. cap. 15. 12 :
Non dicas, Is me Implanavit.Et cap. 34 :
Qui implanatus est, etc. et componitur Implanare, ut dicunt quidam, ab in, et planosGloss. Lat. Gr. :(πλάνος)quod est error, vel vagatio.
Plano, ἀποπλανάομαι.Implano, apud Martium qui pro ἀποπλανάομαι restituit ἀποπλανάω. S. Cyprianus :
Si quis putat se aliquid esse, cum non sit, seipsum Implanat :pro quo vet. Interpres habet Galat. 5. 3 :
Ipse se seducit.Fridegodus in Vita S. Wilfridi cap. 23 :
Syngraphidem scripsit, munus venale notavitQuiret Adalgisum collatis subdole RegemImplanare opibus Ervinus Philocompos.