« Impotus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 311c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMPOTUS
IMPOTUS. Lex Salica tit. 29. De furtis diversis, § 8 :
Si quis Impotos de melario aut de pirario tulerit, etc.Editio Heroldi tit. 27. § 21 :
Si quis Impotus de pomario aut de pirario, etc.Ubi Impotus, vox confecta ex Belgico Theutonico inte, insitum, et pote, surculus, calamus ; unde nos Entes dicimus. Forte igitur pro impotos, legendum erit intpotos, quo accedit Editio Heroldi, ex int pote. Id est, poma, in Gloss. codicis Estens. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 288. Ubi divinum egisse videtur Glossator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Si fidem
habemus Eccardo, omnia sunt ab Impositus, unde corrupte Inpotus et reliqua
formata. Imp Cambro-Britannis quoque Surculus est. Addit idem Scriptor : Nos a
posteriori Inpoti parte defleximus etiam nostrum Poten, Pfoten, Surculos
inserere, Propfen. Quod jam Winsbekio notum fuit, qui § 36. canit : Sun, du solt hoeveliche sitteIn dinen sinnen lassen Pfaden.