« »
 
[]« Imprisa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 313a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMPRISA
IMPRISA, Imprisia, Militaris expeditio, vel quodvis opus, quod aggredimur, Italis Impresa, nostris scriptoribus ævi medii, Emprise, hodie Entreprise. Vide Dissertat. 7. ad Joinvillam p. 176. 180. Epist. Ingeranni Dom. Codiciaci ad Theob. Comitem Campan. in Chartul. Campan. Thuani fol. 180 :
Multum nobis cederet ad honorem, si Imprisam, quæ sicut dicitur, adversum vos et nos incœpta erat, dirumpere possetis, et illis cederet ad dedecus, qui Imprisiam illam, ut dicitur, incœperant, nisi eis, quibus Imprisi erant, auxilientur.
Forma pacis inter Reges Franciæ et Angliæ ann. 1216. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 859 :
Dominus Ludovicus quittat omnes Barones et homines de regno Angliæ de omnibus terris domini Regis ab omnibus homagiis, fidelitatibus, confœderationibus et Imprisiis, et de cætero cum illis nullam inibit confœderationem.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 370 :
Colloquio inter eos habito, consenciit quod idem curatus verberaretur ; et sic, post hujusmodi consensum et Imprisiam, fuit factum, eodem Stephano in facti perpetratione non præsente.
Imprisii, Qui imprisiæ, seu partibus alicujus favent, vel alterius tutelam suscipiunt, quomodo dicimus Emprendre, vel Entreprendre le party de quelqu'un, unde vocis origo. Charta Philippi August. Reg. Franc. ann. 1220. apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 328 :
Barones vero Pictaviæ qui Imprisii nostri sunt, et alii quos voluerimus, facient nobis homagium ligium.
Occurrit iterum in Conventionibus ejusd. Regis cum Rege Angliæ ann. 1220. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 1144. et 1145. Matth. Westmonaster. ann. 1224. pag. 282 :
Respondit præterea quod juramentum in Anglia factum, ex parte Regis Anglorum fuerat violatum, dum Imprisii sui ob redemptionem gravissimam sunt redempti.
Concordia facta inter Henricum Reg. Angliæ et Ludovicum primogenitum Regis Franciæ :
In primis quod omnes homines et Imprisii Domini Ludovici et coadjutores sui Anglici... habeant terras suas, etc.
Charta Henrici Reg. Angl. in Additam. ad Matth. Paris pag. 127 :
Videlicet quod nos erimus Imprisii ejusdem Regis Castellæ contra omnes homines, et juvabimus eum cum toto posse nostro bona fide.
Utitur hac notione non semel Matth. Paris pag. 206. 207. 218. 654. Falluntur, qui a Gallico prix, pretium, vocis etymon accersunt, quasi sint alteri pretio auctorati.
Emprisia, Idem quod Imprisia. Concilium Roffiacense ann. 1258. can. 1 :
Confœderationes, conspirationes, colligationes, Emprisias, tacitas vel expressas, et alias machinationes, etc.