« »
 
[]« Inæqualitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 315b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INAEQUALITAS
INÆQUALITAS, Ægritudo, invalitudo, ἀνωμαλία, Indisposition. Glossæ antiq. MSS. : Inæqualis, infirmus. Ἀνομαλεῖν in Concilio Ephesino act. 1. pag. 543. Edit. Labbei. Epist. Honorii Imp. ad Paulinum Episc. Nolan. apud Baron. ann. 419. n. 20 :
Cum Beatitudo tua de corporis Inæqualitate causata, itineris non potuit injuriam sustinere.
Regula S. Cæsarii [] ad Virg. :
Abbatissa, nisi Inæqualitate aliqua, aut infirmitate, aut occupatione compellente, extra congregationem penitus non reficiat.
Regula S. Aureliani cap. 7 :
Et si Inæqualitas exegerit, jubente seniore quod necesse fuerit, non ei negetur.
Vita S. Eugendi Abb. cap. 4 :
Cum ergo Pater ille... etiam corporeæ Inæqualitatis frangeretur incommodis.
Cap. 12 :
Febricula levi correptus est, paulatimque Inæqualitate vexatus, cursum vitæ præsentis explicuit.
Occurrit rursum cap. 15. Ita etiam Atto Vercell. Episc. in Capitul. cap. 54. Symmachus lib. 7. Epist. 12. Ennodius non uno loco, Avitus Viennensis Epist. 4. ex Baluzianis, Diurnus Romanus cap. 3. tit. 15. Synodicon adversus tragœdiam Irenæi cap. 26. Concilium Carthaginense IV. can. 49. Vita S. Lupicini Abbat. Jurens. n. 4. 12. etc. Vide Notas nostras ad Alexiadem pag. 224. et infra in Varietas.