![[]](img/image.png)
INAUTORARE, Cooptare ; unde Inautoratio, Cooptatio, præsertim cum ex auctoritate fit.
Leg. Polon. a Prilusio collectæ pag. 267 :
Civium ad militarem ordinem Inautoratio quomodo rata esse debet, vel non... Porro quod sculteti et kmetones etiam in militarem ordinem per regem Inautorentur, et milites atque scartabelli appellantur.