![[]](img/image.png)
INCENSERE, Locare sub annuo censu, Gall. Acenser. Charta anni 1309. de officio
judicaturæ Judæorum, apud Rymer. tom. 3. pag. 141 :
Dum tamen officium illud modo non sit in propria manu dilecti et fidelis nostri Arnaldi... set alii Incensetur ; ita videlicet quod idem Albertus pro eodem officio, si alii Incensetur, tantum firmam annuam nobis solvat, quantam ille, qui modo illud tenet, pro eodem solvit per annum.