« »
 
[]« 2 incensum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 323b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCENSUM2
2. INCENSUM, Vectigal. Charta Ætelbaldi Regis apud Hickesium Dissert pag. 62 :
Quamobrem ergo Ethilbaldus Rex Merciorum præsentibus literis indico me dedisse pro anima mea Aldwlfo Episcopo Ecclesiæque B. Andreæ Apostoli, quam gubernat, unius navis, sive illa proprie ipsius, sive cujuslibet alterius hominis sit, Incensum, id est, vectigal, mihi et antecessoribus meis jure regio in portu Londoniæ usque hactenus competentem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In vel Ad Incensum Venire, Censui obnoxium esse. Codex MS. Folquerii :
Homines qui faciunt duos dies in anno sunt quatuor. Sunt ibi bun. xiv. veniunt ad Incensum.
Ibid. infra :
Homines xx. qui faciunt in anno duos dies, habet ibi sedilios x. veniunt in Incensum de argento sol. viii.
Guerard. in Glossar. Irmin. : Incensus, Locatio sub conditione census exsolvendi. Vide Census.