« 1 inchartare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 324a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCHARTARE1
1. INCHARTARE, Incartare, Aliquid scripta charta
donare, conferre, in charta describere. Instrum. anni 1035. ex Archivo S. Victoris
Massil. :
Quidquid vendatur aut donetur litteris alligetur, schedulis Incartetur.Statuta Arelat. MSS. tit. 132 :
Statuimus quod Consules, neque Judices, neque Curialis, possint aliquod debitum Incartare, vel libellum facere super bono Communis.Charta Bertrandi de Baucio Comitis Avellini ann. 1284 :
Prout inter bonæ memoriæ dominum Barralum quondam patrem nostrum, et inter consilium et universitatem Arelatis hactenus existit Incartatum.Instrum. 1. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 1 :
Donamus et Incartamus in ea ratione dummodo vixerimus usum et fructum habeamus... Si quis vero... contra donatione vel Incartatione ista dicere vel calumpniare voluerit, etc.Aliud Instrum. ibid. col. 269 :
Totum et ad integrum, vel in exquisitum præter hoc, quod Incartatum habui, omnia et in omnibus ad præmemoratam Dei domum S. VincentiiConcil. Hispan. ann. 1215. Anecd. Marten. tom. 4. col. 170 :(Matiscon.)suisque Canonicis, sicut supra insertum est, dono, trado, atque transfundo perpetualiter tenendum.
Adjicientes præsentis auctoritate Concilii, ne viri religiosi sine consensu sui Diœcesani Episcopi possessiones monasteriorum vendant, vel Incartent, sive concedant ad vitam, etc.Eadem habentur in Concilio Tarrac. anni 1591. Instrum. anni circiter 1040. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Antiquitus valebat datum nec tamen Incartatum.Statuta Massil. lib. 1. cap. 63. § 3 :
Non intelligimus derogare in aliquo illis conventionibus et compositionibus, quæ olim facta sunt et Incartatæ.Saisimentum Comitatus Tolosæ n. 75 :
Et quod in eis habet fidelitatem, et servitium exercitus, et oblias, et retrocapita in mutatione novi domini, et alia jura, sicut sunt Incartata.Chartular. Matiscon. fol. 117 :
Berno Presbyter dat Ecclesiæ Matisconensi quidquid habet in villa Tornaci, præter res quas Incartatas habet ;id est, ut conjecto, Res in censum data et in chartis seu terrariis descriptas. Ibidem :
Dono curtilum præter tres petiolas a sero, quas Incartatas habeo. Terræ Incartatæ et non Incartatæ,in Sententia arbitrali ann. 1292. inter Abbatem et Consules de Gimonte. Vide Charta.
P. , 1766.
Incartare, In possessionem per chartam mittere, vulgo Ensaisiner. Scacar. ann. 1237.
apud Abrincas ex Cod. reg. 4651 : Judicatum quod inquesta fieret, utrum terra quædam fuisset de hæreditate Ricardi de Fonteneto, et idem Ricardus fecerit eam Incartari primogenito suo in præjudicium aliorum filiorum suorum per Ranulphum comitem Boloniæ, qui erat dominus feodi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incartamentum, Charta, instrumentum. Chartul. S. Petri de Domina fol. 35 : Signum Atenulfi, qui hoc Incartamentum scribi jussit.Testam. ann. 1461. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 726 :
Si apud me aut in archivis episcopalibus Ruthen. reperiantur aliqua Incartamenta seu documenta, quæ concernant domum meam paternam... tradantur dicto heredi meo.
P. , 1766.
◊ Enchartrement
nostris, eadem notione. Charta ann. 1366. in vol. 5. arestor. Parlam. Paris. :
Veulent lesdittes parties que tout, c'est assavoir procès, lettres, Enchartremens, escrits, soient en la vertu et estat, qu'estoient avant que se missent en voy d'accord.Occurrit præterea in Lit. ann. 1404. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 20.
P. , 1766.
Incartatio, Eodem intellectu. Charta ann. 847. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 361 :
Ipse locus(Glonna)cum omni suo grege,... necnon Incartationibus omnium bonorum hominum, quas ibidem habuerunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inchartatus, Accusatus, apud Hispanos leguleios. Vide in Charta.