« Inclinus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 328a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCLINUS
INCLINUS, Cernuus, pronus. Barthius in Glossario ex Anonymi Hist. Palæst. :
Per omnia cupiunt effici Turci, et Deum vestrum quem vos Inclini colitis, abnegare volunt.Antiquæ Consuetud. Canonicor. Regul. apud Marten. Collect. vett. Script. part. 1. pag. 307. in 4°. :
Oratione Dominica ad nutum abbatis seu prioris terminata inchoent Tertiam : fiet autem hæc oratio tam ante istam, quam ante alias horas diei ab Inclinis, seu etiam sub formas.Occurrit eadem notione in Vita Caroli Boni tom. 1. SS. Martii pag. 195. Inclinus, Benignus, in Onomastico ad calcem tomi 2. SS. Aprilis.