« »
 
[]« Inclitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 328a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCLITUS
INCLITUS, Integer, totus. Charta Caroli M. in Vita S. Auberti Abbatis Benevent. n. 9 :
Et nullis sit deinceps licentia infra prædictos fines aliquam contrarietatem seu molestias partibus inferre præfati Cœnobii per Inclitos fines, neque per possessiones, etc.
Chr. Casinense lib. 1. [] cap. 49 :
Reddidit huic Monasterio Inclitam curtem in loco Patenara.
Lib. 4. cap. 34 :
Manifestavit et renuntiavit se de Inclita parte sua de castello Mortala.
Regestum Petri Diaconi Casin. n. 416 :
Totum et Inclitum monasterium S. Erasmi.
Vetus Instrumentum, in Vita Gelasii II. apud Cajetanum :
Vendidi tota et Inclita ipsa petia de terra nostra.
Vetus Charta Amalfitana apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 394. et 399 :
Tradidimus atque confirmamus suprascripta plagia Inclyta de Cantu in cantum, etc.
Alia ann. 1178. pag. 410 :
In eam enim rationem, ut amodo, et semper Inclyta ipsa prædicta nostra traditione, seu offersione, etc.
Occurrit præterea in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 674. 685. 686. 689. 690. Vide Spicilegium Acherianum tom. 11. pag. 286. et infra Incritus.